Articulus 6
Quod Deo et illi soli conveniat miraculose operari.
SED quia quidam dixerunt, præter inditum rebus ordinem Deum agere non posse in hunc mundum, sicut dixit Averroes, quod si omnes dii venirent, terram movere non possent; quidam vero, sicut Avicenna et communiter omnes Peripatetici, dixerunt, primam causam non agere in hunc mundum sensibilem corporeamque naturam, nisi mediantibus causis secundis; denuo dixerunt multi, arte magica et deceptoria ea fieri quæ fideles divinæ virtuti attribuunt: hinc in primis probandum est, Deum operari posse immediate et miraculose in omni natura creata. Insuper ostendendum, quod soli Deo conveniat miracula agere; deinceps, quod a divina virtute facta sunt miracula quibus fides innititur.
Ea itaque dicuntur miracula, quæ præter ordinem naturalium causarum et naturalem cursum in rebus statutum efficiuntur. Quod autem sic Deus operari possit, ostenditur. Deus enim est causa rerum per intellectum et voluntatem, et non per necessitatem naturæ, sicut in primo multipliciter deductum est.1 Agens autem intellectualiter et libere, determinat opus suum in se ipso, et immediate agere potest quæcumque virtutem causalitatis suæ non excellunt: sed agens naturale seu per necessitatem naturæ, operatur secundum extremum sui posse. Minores ergo et minimos quosque effectus quos producunt causæ secundæ, potest Deus immediate efficere. Præterea, causa universalis dupliciter determinatur ad effectum particularem. Primo quidem per virtutem causæ particularis: sicut virtus cœlorum eductiva formarum naturalium, determinatur ad educendum formam hujus speciei propter virtutem seminalem, quæ est in materia a generante. Secundo autem per formam intellectus, vel potius per intellectum, uniuscujusque effectus distinctam propriamque rationem et speciem contemplantem. Deus autem omnium distinctissime cognoscitivus est. Operari ergo potest circa inferiora præter naturalem ordinem et immediate.
Adhuc, sicut dans formam, dat consequentia formam, quæ sunt motus et locus; sic dans totam substantiam et hypostasim, operari potest circa rem quæcumque ad speciem rei illius pertinent. Deus autem universas rerum species instituit et essentias creavit, ut superius claruit.2 Operari ergo potest circa naturas omnium specierum immediate. Adhuc, quo virtus causæ potentior est et ultra naturam causati plus exaltata, eo necesse est causatum amplius subesse et parere virtuti causæ. Divina autem virtus est virtus virtutum et omnimode illimitata. Omnia ergo ei obedire oportet, et ipsa ad nullum effectum determinata est quasi aliter operari non possit. Adhuc, omnis ordo rerum, et differentiæ specierum, et proprietas omnis entium creatorum, ex sapientissimo fonte divini intellectus emanaverunt. Non est itaque ordo rerum sic a Deo institutus, ut præter eum alium condere aliterque agere non possit: alioqui non libere, sed necessitate quadam institutus esset. Nunc igitur palam est, quod præter inditum rebus ordinem possit Deus operari: quod est miraculose agere.
Denique, quod id ipsum divinæ potestati dumtaxat competat, probatur. Sola prima causa est agens extra genus; et omnis causa secunda atque creata, comprehensa est sub ordine quem statuit Deus in rebus: nulla ergo creatura agere potest præter hunc ordinem: non ergo potest miraculose operari. Præterea, omnis virtus creata limitata est, et non extendit se ultra naturam et dignitatem propriæ speciei. Posse enim, non excedit neque præstantius est quam esse. Quidquid ergo creatura agit, non transcendit ordinem rebus inditum, neque excedit naturalem legem rerum. Amplius, ejus solius est miraculose agere, cui natura creata obedit ultra et supra propriam speciem et capacitatem. Sic autem nulli obedire potest nisi imperio Creatoris, cujus virtus omnem naturam supergreditur. Potest tamen inferius agenti superiori obedire et subservire, recipere etiam aliquam agendi efficaciam quam non habet ex gradu propriæ speciei: sicut calor in virtute animæ, vitalium operationum causa est. Sed istud non est naturam rerum immutari, aut supra naturalem capacitatem alteri substerni: nam ordo rerum istud exigit, ut inferiora superioribus subsint. In miraculosis quippe effectibus, natura obedit agenti in eo quod proprietatem et virtutem naturalis capacitatis penitus excedit: ut est aquarum divisio ut transeuntibus iter pateat, et earumdem ascensio in eodem loco quo naturaliter descendere student. Enimvero, agens creatum quum sit limitatæ virtutis, requirit subjectum in quod agat, et nil imprimere potest in illud, nisi ad quod subjectum erat in potentia. Ideo etenim requirit subjectum, quia non potest operari nisi secundum modum suæ virtutis, quæ limitata est et correspondens potentiæ illi passivæ quæ naturaliter subjecto inest: ut videlicet traducat illud in actum quod erat in potentia. In miraculosis autem actibus fiunt ea ad quæ natura ex sua specie nullo modo in potentia exsistit: ut solis retrocessio, et corporum penetratio. Præterea, ejusdem virtutis est naturam creare, et illud naturæ largiri quod ipsius virtutem et speciem prorsus excedit: nam in tali influxione largientis, subjectum non requiritur propter proportionem sui ad virtutem causæ, sed solum ut recipiat impressionem ejus. Agere autem in subjectum vel naturam, sine proportione et naturali habitudine causæ et causati, non est nisi illimitatæ et infinitæ virtutis, cui soli convenit creare. Infinita autem virtus non nisi primo agenti congruit. Solius ergo Dei est miraculose agere. Propter quod in Psalmo dicitur: Benedictus Dominus Deus Israel, qui facit mirabilia solus.3
Footnotes
Chapter 124 of 220