Skip to the text

Articulus 1

Quod agnitio rerum creatarum prosit ad fidei intelligentiam.

CONSIDERATIO denique creaturarum primo utilis est ad contemplandam et admirandam Creatoris sapientiam: quæ utique in ordine et stabili regimine universorum evidenter relucet. Sicut enim in decoro ædificio artificis ars expressa conspicitur, sic in universo divinæ artis sapientia cernitur. Unde in Psalmo dicitur: Quam magnificata sunt opera tua, Domine! nimis profundæ factæ sunt cogitationes tuæ.1 Et rursus scriptum est: Effudit illam, videlicet sapientiam, super omnia opera sua.2 Secundo, consideratio creaturarum elevat mentem ad agnitionem divinæ virtutis: quæ in hoc infinita apparet, quod nullo præsupposito omnia produxit. Ex agnitione autem virtutis divinæ procedit timor et reverentia Dei, sicut in Jeremia dicitur: Magnum est nomen tuum in fortitudine; quis non timebit te, o Rex gentium?3 Tertio, hæc ipsa consideratio in Dei amorem mentem accendit, dum quidquid decoris et bonitatis ac desiderabilitatis in creatis sparsim exsistit, unitim et supereminenter intelligitur divinæ bonitati inesse. Quarto, consideratio ista erigit animum ad cognoscendam divinæ bonitatis largitatem: dum videlicet consideratur, ex nullo merito rerum, sed sola Dei bonitate nullius indigente, universa condita esse. Enimvero ad destructionem multarum hæresum naturalis sapientia efficax est: sicut eorum qui non æstimabant omnia entia ab uno essendi fonte emanasse. Contra quos ait Aristoteles: Ab hoc quidem ente omnibus communicatum est esse et vivere. Qui etiam docet, unumquodque tantum habere de bonitate, quantum habuerit de entitate. In quo claret eorum error qui ponebant duo principia rerum, dicentes aliquid esse per se et essentialiter malum.

Præterea, in omni ordine inferiora subsunt sublimioribus. Sicut autem natura est subjecta Creatori et ei parens, sic necesse est naturalem omnem sapientiam et agnitionem rerum creatarum divinæ theoriæ parere. Altissimarum autem et difficilium veritatum non fit humanus animus contemplator, naturali ordine, nisi per naturalem sapientiam et scientiam exercitetur et aptetur. Ad earum igitur veritatum agnitionem quæ super omnem rationem sunt, disponitur intellectus: ut vel capacior earum fiat, vel profundius eas intendat, vel plures rationales persuasiones ipsarum speculetur, et ad defendendam fidei veritatem acutior sit. Porro, quantum naturalis theoria ad christianæ sophiæ speculationem prosit, in posterioribus patebit. Unitas enim et simplicitas divini esse, immortalitas animæ, et plura quæ ad fidem pertinent, superius præostensa sunt naturali ratione. Verumtamen philosophus considerat res creatas secundum se ipsas, et earum propria principia ac passiones: et ideo secundum diversitatem rerum creatarum, diversæ traduntur scientiæ naturales. Theologus vero considerat eas non secundum se absolute, sed secundum habitudinem quam habent ad Creatorem: utputa, quia ei subjectæ, vel ejus repræsentativæ, seu ab ipso dependentes. Unde et theologus a summo incipit, a Creatore ad creata considerando descendens. Philosophus autem, qui ex sensibilibus ad divinarum et incorporearum notionem sursumducitur, ab infimis inchoat, et in summo sistit.

Footnotes

  1. Ps. xci, 6. ↩

  2. Eccli. i, 10. ↩

  3. Jer. x, 6, 7. ↩

Chapter 119 of 220