Skip to the text

Articulus 13

De veritate fidei ex consideratione altitudinis christianæ sapientiæ et doctrinæ.

ET quidem, quod uni cibus est, alteri venenum est. Quoniam quidem nil naturaliter malum est, nil omni prorsus caret fine ac bonitate. Judæi autem aliqui, licet ex præinductis et aliis his multo fortioribus vicissim ad susceptionem christianæ fidei inclinentur, incomprehensibilitas tamen eorum quæ fides proponit, ut est personarum trinitas, et quod de sancta Eucharistia credimus, unio quoque personalis Dei cum homine, potissime avertit eos a receptione fidei. Si ergo ex consideratione qualitatis doctrinæ Christi corroborari possit veritas fidei, tunc utique hoc erit Christicolis cibus, quod ceteris venenum est. Hoc vero fieri potest hoc modo :

Omnes enim qui propriam gloriam et non Dei quæsierunt, quærentes sibi allicere gentes mendacibus callidisque adinventionibus, et sic vel legem aliquam aut certe doctrinas recentes inducentes, hoc proprium habuerunt, quod ea per quæ populum facilius attrahere poterant, proponebant, et ea quibus obedire fuit hominibus magis in promptu, introduxerunt : sicut in Mahometo evidenter claret, et cunctis hæreticis, qui semper a sublimibus ac incomprehensibilibus fidei testimoniis declinabant, asserentes ea quæ humanæ rationi connaturaliora sunt: quod posterius plene lucebit. Legis autem nostræ institutor, hic Jesus quem colimus, omnino alia via progressus est, ea jubens et instruens quæ neque humana ratione comprehendi possunt, et affectui difficillima exsistunt: ut sunt, mundi ac deliciarum ejus contemptus, et quidquid carnaliter oblectat despicere: de quibus nunc frequenter præhabitum est. Istud itaque signum est bene consideranti, quod non humana industria aut subtilitate naturali usus est in assertione legis suæ. Nunquam enim tam supernaturalia docuisset, neque tam ardua ac alta jussisset, si non aliquid divinum quod omnino super hominem est, habuisset in se, quo agnovit se habere supernaturalem potentiam confirmandi supernaturalia fidei testimonia.

Præterea, si ea quæ docuit, vera non essent, tunc utique præsumptuosissima essent, et divino honori nimis obviantia. Docuit nempe se unum esse cum Patre, et verum Dei Filium et mundi Salvatorem. Si igitur Deus tot signa tantaque mirabilia ad fidei confortationem fecisset, aut etiam fieri permisisset, quæ ab exordio nostræ legis initiata sunt et nunc usque continuata, vicissim quoque tam multipliciter aucta ut conscribi vix potuerint; tunc non videretur Deus satis resistere huic homini se Deo conformanti in naturæ veritate, qui olim angelum e cœlo expulit, non tam vehementer volentem se conformare Altissimo sicut iste se conformare ausus est. Porro, si forma institutionis Eucharistiæ sapienter contempletur, elucescet quod hic Jesus cui credimus, passionem suam passionisque tempus et modum ac causam plene præagnovit: in quo considerari potest, eum utique fuisse de quo in Prophetis et Psalmis futuræ passionis Christi vaticinia inducuntur. Quippe hoc Eucharistiæ sacramentum proximo die ante passionis suæ diem instituit, mortis suæ maneriem ac sui ipsius commemorationem in eadem integre figurans et relucere faciens, quatenus toties rememoremur eum sponte pro nobis oblatum, quoties tanti sacramenti celebrationi intersumus.

Chapter 131 of 220