Articulus 24
Quid de Filio Dei Sabellius introduxerit.
IN primis igitur veram Trinitatem in divinis, quam doctrina evangelica aperte fatetur, negavit Sabellius, in his potissime se fundans quæ unitatem divini esse contestantur: quemadmodum in Deuteronomio dicitur, Audi, Israel, Dominus Deus tuus unus est;12 et alibi, Videte quod ego sim solus, et non sit alius Deus præter me. Sed quia Scriptura manifeste instruit nos, Christum et Dei Filium et Deum verum esse, dixit Sabellius Christum esse Patrem incarnatum, et ex tunc Patrem nomen Filii esse sortitum ex quo de Virgine natus est, non autem semper fuisse Filium: nam ante incarnationem, secundum eum, erant tantum tria nomina, quæ Trinitatem videntur in divinis constituere, Pater videlicet, Filius et Spiritus Sanctus, sed res in natura atque persona prorsus una. Sic igitur secundum hanc opinionem, quum dicitur Filius Dei, non designatur persona a Patre suppositaliter distincta, sed insinuatur quædam proprietas, præexsistenti paternæ personæ superveniens. Propterea quæ secundum carnem Christus sustinuit, Patri attribuerunt Sabelliani: unde et Patripassiani dicti sunt, eo quod Patrem passum dixerunt et crucifixum.
Hæc autem positio a præcedenti in hoc differt, quod Christum verum Deum affirmat; sed in hoc cum illa concordat, quod ait nomen divinæ filiationis non competere Deo nisi ratione humanæ nativitatis. Cujus falsitas ostendi potest. Idem enim non est proprie in se ipso, et minus idem apud se ipsum dicitur. Sed de Filio ante incarnationem dictum est: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum. Est ergo inter Filium et Patrem ante Incarnationis mysterium distinctio. Præterea, nihil generat se ipsum; sed Christus dicitur Filius, non tantum Virginis, sed Dei Patris: est ergo alia persona Filii et Patris. Et si dicat adversarius, quod idem ratione naturæ assumptæ sit Filius sui ipsius propter naturam assumentem, creantem et sanctificantem naturam assumptam; tunc Christus non est Filius Dei nisi ratione naturæ creatæ et assumptæ: quod prius destructum est. Præterea, de generatione Filii a solo Deo Patre, scriptum est : Ego hodie genui te. Et planius in Proverbiis dicitur : Nondum erant abyssi, et ego jam concepta eram; ante omnes colles ego parturiebar. In Isaia quoque scriptum est : Numquid ego qui alios parere facio, ipse non pariam? dicit Dominus. Si ego qui generationem ceteris tribuo, ipse sterilis ero?3 ait Dominus Deus. In quibus utique sermonibus, si quis sapienter attendat, manifeste docetur, quod præter generativam fecunditatem quam creaturis Deus largitus est, ipse etiam in se ipso hac proprietate genitiva non careat. Est ergo Christus Dei Filius, non tantum ratione naturæ assumptæ, sed quia ex substantia Patris vere genitus, et paternam naturam perfecte in propria personalitate habens : cujus oppositum Sabellius finxit, suo ingenio divinæ doctrinæ veritatem metiri præsumens; ideoque in mendacia ejus loquacitas lapsa est.
Footnotes
Chapter 142 of 220