Skip to the text

Articulus 15

De latriæ cultu.

CREAVIT Deus denique universa, non utique necessitate naturæ, sed libere. Ex hoc constat eum esse universorum Dominum atque rectorem. Dominamur nempe his quæ nostræ voluntati subsunt, et quibus libere providemus. Præostensum denuo est, quod omnis natura divinæ apprehensioni necessario pareat, eo quod divinus intellectus sit mensura rerum et fontana veritas.1 Deus ergo vere per se et naturaliter universorum Dominus est. Nil autem secundorum, nisi propter eminentiorem quamdam divinæ superexaltatæ excellentiæ participationem, dicitur aliorum dominus. Rationabile est itaque, ut famulatus qui summo Domino exhibetur, singularem habeat appellationem. Unde et apud Græcos, famulatus summo Deo debitus, latria nominatur. Porro, cultus dicitur studium præoperosum quod circa aliquid exhibetur, aut exercitatio operantis studiosa circa aliquid. Illa namque colere dicimur quibus per opera nostra studium adhibemus. Ex his facile est accipere quid sit cultus latriæ.

Colimus autem Deum duplicibus actibus : exterioribus videlicet, et interioribus. Quoniam etenim hoc connaturale est homini, ut ex sensibilium agnitione et amore visibilium, ad divinorum ac incorporalium contemplationem et dilectionem vehatur, provisum est hominibus, ut per exteriora quædam atque sensibilia exercitia Deum colant : ut sunt prostrationes, genuflexiones et cantus. Ob hoc quoque instituta sunt sensibilia sacrificia : non quasi Deus nostris bonis egeat, aut exterioribus hujuscemodi operibus excitetur, aut in talibus secundum se consideratis ei complaceat (tamen sacrificium altaris in se et secundum se Deo acceptum est); sed hæc fiunt ut repræsentetur homini, quod se et omnia sua debeat Deo tanquam primo omnis bonitatis fonti, atque ut per ista exteriora excitetur animus et manuducatur ad spiritualium affectionem et interiorem profectum. Interioribus vero operationibus proprie Deum colere dicimur : illæ enim propter se acceptabiles sunt. Illæ autem operationes interiores proprie dicuntur, quæ conveniunt animæ secundum potentias ejus separatas : quæ ideo divinæ dicuntur, quia a corpore non dependent, sed separabiles sunt et immortales :2 per quas sortitur homo æqualitatem quamdam cum substantiis separatis et supervivali Deo. Hæ vero sunt voluntas et intellectus : quæ ideo a corpore separabiles sunt, quia inorganicæ sunt. Sed hæc omnia in primo libro diligenter tractata sunt. Actus denique intellectus, sunt discursus et contemplatio voluntatis, aut desiderare et amare. Is ergo Deum sinceriter colit, qui fide et amore in eum tendit qui est benedictus et excelsus. — Ex istis patet eorum hæreticorum error qui corporalia obsequia Deo exhibenda negabant : qui si se ipsos agnovissent, aut certe se homines esse considerassent, vidissent prorsus, quod per exteriora elevetur mens in divina. Præterea, Deus requirit et suscipit obsequium secundum conditionem servientium. Homo autem non est tantum intellectus, sicut angelus, sed etiam ex corpore constat. Rectum est ergo ut corpore et mente colat Deum, et secundum se totum recognoscat se illi subjectum.

Footnotes

  1. lib. I, art. CXL ↩

  2. art. xc et s. ↩

Chapter 133 of 220