Skip to the text

Articulus 20

Quod ex documentis Platonicorum sit hujuscemodi Arii et Eunomii extorta positio.

RECTE equidem et recte penitus hanc positionem dixi a Platonicorum dictis extortam. Est etenim bene violenta extortio, dum quis divinam sacræ Scripturæ doctrinam ad philosophica documenta retorquet: metitur quippe veritatem divinæ sapientiæ per humanæ rationis naturalem theoriam. Sed contra fieri congruit. Veritas namque naturalis per supernaturalem veritatem mensuranda est: sicut et omnis creatura a Creatore in numero, pondere et mensura constituitur, metrum atque mensuram totius suæ exsistentiæ sortita a Conditore.1 Arius itaque oppositum fecit, totam Scripturæ seriem quæ de Dei Filio loquitur, ad sententias Platonicorum retorquens.

Agnoscendum est igitur, quod etiam frequenter præhabitum est, quod Platonici, qui dixerunt processum omnem unius ab alio, fieri per similitudinem procedentis et principii processionis, a summo Deo dixerunt immediate creatam quamdam mentem, quam quidem νοῦν nuncupant;2 et in hac mente creata dixerunt omnes rerum species consistere, et eam dixerunt esse prolem Creatoris. Summum nempe Deum vocabant patrem, quem Proclus vocat paternalem causam; et hanc mentem nominabant verbum summæ mentis; et post eam statuebant animam mundi, quia secundum Proclum et Platonem, mundus animatus est. Quod igitur de Filio Dei Scriptura loquitur, de tali mente Arius accepit: præsertim quum Dei Filius dicatur sapientia Dei et artifex omnium, in qua formæ universorum sicut in purissimo fonte resplendent.

Tali denuo positioni concordant dicta Avicennæ et Algazelis. Primam enim intelligentiam constituunt supra supremum orbem, et divinæ lucis contemplatione voluptuosissime perfrui: ex cujus intellectualis voluptatis plenitudine dicunt eam vehementissimo ac velocissimo motu volvere primum orbem, in tantum ut ceteræ sphæræ omnes moveantur motu primi orbis, ab oriente in occidentem, motu diurno. Insuper, quod cetera omnia admittit Arius creata per talem intellectum prime conditum, partim cum Avicenna consonum est: nisi quod Avicenna ponit semper inferiorem intelligentiam a proxime sibi superposita intelligentia creatam. Quod tamen Arius dixit hanc mentem non ab æterno fuisse, neque ceteris creaturis esse coæquævam, neque cum Platonicis, neque cum Peripateticis, et quod amplius est, neque cum fidei doctrina concordat: et ergo dictum Arii est mere voluntarium et pure ficticium. Et sicut ait beatissimus noster Augustinus, ipse facit Filium Dei non sicuti est, sed sicuti eum sibi fingit. Etenim tam Plato quam Avicenna ponunt processum rerum a Deo ab æterno. Peripatetici quoque cum istis dicunt intelligentiam, orbem, tempus et materiam esse quatuor coæquæva. Sed hæc omnia in primo libro ad longum nuper tractabantur.

Footnotes

  1. Sap. xi, 21. ↩

  2. lib. 1, art. I, XXXVII. ↩

Chapter 138 of 220