Skip to the text

Articulus 23

Contra opinionem Photini de divinitate Verbi.

ANTIQUOS autem hæreticos Ebionem et Cerinthum et Paulum Samosatenum Photinus secutus, dixit Christum Jesum non esse Dei Filium per naturam, sed per adoptionis gratiam. Unde una dumtaxat natura, videlicet humana, secundum Photinum, est in Christo. Et propter gratiæ excellentiam, beatæ vitæ meritum ac mortis tolerantiam, ait Jesum præ ceteris esse Dei Filium : non quasi ipse Matri virgini præexstiterit, sed quia ex ea initium sumpserit, quum sit (secundum eum) purus homo. Hanc porro positionem, Photiniani stabilire conati sunt sacræ Scripturæ testimoniis quibus ostendi potest, quosdam Dei filios aut deos nuncupari, non quia divinitatem veram sortiuntur, sed quia Dei gratia implentur, et justificantur ac eliguntur : ut est illud Joannis, Dedit eis potestatem filios Dei fieri.1 Et sicut ad Moysen Deus dixit, Ecce constitui te deum Pharaonis, et multa similia;2 sic, quum sit Christus præelectus Dei, dixerunt eum præ ceteris divinum honorem sortiri.

Omnia denique quæ jam contra Arium præinducta sunt, ostendentia Christum non esse puram creaturam, hanc quoque traditionem destruunt. Et quod ait iste Photinus, Filium ex Maria virgine initium sumpsisse, Scripturæ aperte obviat: nam in evangelio Joannis dicit Dei Filius, Nemo ascendit in cœlum, nisi qui descendit de cœlo, Filius hominis, qui est in cœlo;3 et iterum, Descendi de cœlo, non ut faciam voluntatem meam.4 Constat itaque eum prius fuisse quam descendisse.

Adhuc, hæc positio ait Christum per vitæ sanctitatem in Deum profecisse. Apostolus autem ad Philippenses asserit eum primo fuisse in forma Dei, et dehinc se ipsum exinanivisse, ac hominem assumpsisse. Dicit quippe: Qui quum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est se esse æqualem, etc.5 Amplius, Salomon ait, in persona Sapientiæ, quæ est Christus seu Verbum Dei, loquens:6 Quando appendebat orbem terræ, cum eo eram cuncta componens. Et Joannis primo scriptum est: In principio erat Verbum; et, Sine ipso factum est nihil;7 et, Verbum caro factum est. Veraciter ergo præfuit generationi qua a Virgine genitus est, et non tantum secundum præordinationem æternæ prædestinationis, sicut præfati hæresiarchæ finxerunt: præsertim quum ad Ephesios scribens, dicat Apostolus de Dei Filio, Quod autem ascendit, quid est nisi quia primum descendit in inferiores partes terræ? Secundum Photinum vero, Christo non competeret descendisse, sed ascendisse tantum.8

Footnotes

  1. Joann. I, 12. ↩

  2. Exod. vu, 1. ↩

  3. Joann. III, 13. ↩

  4. Joann. VI, 38. ↩

  5. Philipp. II, 6, 7. ↩

  6. Prov. VIII, 29, 30. ↩

  7. Joann. I, 1, 3, 14. ↩

  8. Ephes. IV, 9. ↩

Chapter 141 of 220