Skip to the text

Articulus 7

Contra positionem Avicennæ, volentis miracula reducere in causas naturales.

AVICENNA quippe conatus est probare, quod materia sensibilium plus obedit substantiis separatis, quas ponit animas cœlorum et intelligentias, quam alicui agenti naturali. Et ut videtur, non minus obedit materia intelligentiæ, quam corpus humanum rationali animæ. Sed ex hoc quod anima imaginatur aliquid, et intense afficitur circa idem, sequitur vicissim corporis immutatio ad sanitatem vel ægritudinem, absque causali concursu corporalium agentium quæ nata sunt sanitatem vel ægritudinem corpori influere. Multi nempe febrem et lepram ex imaginatione et timore incurrerunt. Videmus quoque, quod ambulans super lignum vel lapidem in sublimi positum, facile cadit, qui non caderet, si prope terram situm esset lignum: quod utique ex imaginatione et timore casus accidit. Rursus, ex sola apprehensione animæ corpus quandoque incalescit, ut in irascente et concupiscente; vel infrigidatur, ut in timente. Multo ergo amplius sequitur (ut Avicenna concludit), quod ex apprehensione et voluntate substantiarum separatarum sequi poterit effectus aliquis in istis inferioribus, utputa pluvia, vel sanatio, absque concausalitate corporei agentis: et hoc dicitur miraculose fieri quod sic fit. Insuper addit, quod si anima sancta fuerit naturali sanctitate (de qua ipse Platonem sequens loquitur), sic ut non sit corporalibus passionibus victa, sed in apprehensione sua fortis; tunc obediet ei non solum corpus proprium, sed etiam corpus extrinsecum, et omnis natura inferior, eatenus quod ad apprehensionem animæ sanetur aliquis. Unde etiam fascinationem ponit: sic quod anima unius vehementer affecta in apprehensione aliqua, influere possit nocumentum in alium, maxime eum qui susceptibilior est talis impressionis, ut puer ratione suæ teneritudinis. Cernimus equidem, quod qui passione aliqua magna occupatur, alium qui eum adspicit, eadem passione sæpe inficit.

Porro, hujuscemodi opinio hujus hominis, aliis ipsius documentis satis consonat. Sicut enim frequenter in primo libro de eo recitatum est, formas naturales et etiam animam rationalem ponit ab intelligentia creari.1 Causis nempe creatis vim creativam attribuit, et intelligentiam unam asserit ab alia creatam: quæ omnia superius reprobata sunt. Probatum est etiam in primo, quod intelligentia non influit in materiam hujus mundi nisi mediante motu orbis, et quoad influentiam qua motum influit orbi et aliis inferioribus per motum orbis.2 Verum est quod materia secundum modum naturæ suæ obedit substantiæ separatæ, quæ movendo localiter aliquod corpus, adhibere potest aliqua naturaliter activa, ad producendos quosdam effectus. His autem rebus quas vel angeli vel dæmones adhibent ad productionem determinatorum effectuum, utuntur sicut instrumentis suarum operationum. Instrumentum autem duplicem habet agendi efficaciam, unam ex natura propria, aliam autem ex impressione vel directione principalis agentis: sicut calor in animalibus, in quantum est instrumentum animæ vegetabilis, carnificat, ex propria vero specie consumit id ex quo caro generatur. Hoc igitur modo, res illæ quibus substantiæ intellectuales sive bonæ sive malæ utuntur sicut instrumentis, duplicem habent causalitatem. Res itaque naturales quas adhibet substantia intellectualis ad productionem alicujus effectus, prout sunt instrumentum talis agentis, virtutem quamdam causandi sortiuntur altiorem naturali sua virtute. Non tamen debet effectus ex his procedens miraculosus dici, quia a causis naturalibus causatur. Videtur tamen quandoque miraculosus. Primo quidem, quia ignoramus modum productionis ipsius, quod scilicet per applicationem prætactam efficiatur: sicut etiam doctissimorum artificum opera miramur, dum non concipimus quemadmodum illi operentur. Secundo id ipsum contingit, quoniam (ut dictum est) causa naturalis adhibita, vim quamdam operandi sortitur altiorem, secundum quod est instrumentum superioris causæ. Unde etiam Avicenna et Albertus asserunt, quod qui virtutes rerum naturalium agnosceret, quas utique substantiæ separatæ intellectuales optime sciunt, mirabiliora operaretur, quam aliquis per magicam artem. Essent equidem mirabilia his qui causas effectuum ignorarent; simpliciter tamen miracula non essent.

Non ergo possunt effectus illi quos miracula dicimus, ut sanatio subitanea infirmi, vel pluvia sine influxione corporum cœlestium eveniens, a naturali virtute substantiæ separatæ produci, sed Dei virtute, cujus apprehensioni cuncta obediunt, quum intellectus ejus sit mensura omnium exsistentium. Ideoque, quidquid in ipsius intellectum cadit, necesse est sic esse sicut ab ipso apprehenditur: quod etiam supra patuit. — Quippe simile quod Avicenna introducit, parum valet. Apprehensio enim vel imaginatio animæ qua corpus immutatur, non fit sine adjunctione passionis aut affectionis, ut est gaudium, vel timor, vel concupiscentia, seu similis motio. Hæ vero passiones accidunt cum aliquo motu cordis, ex cujus motu sequitur immutatio totius corporis. Non ergo spiritualis apprehensio immutat corpus sine intermedio motu locali. Quod autem de fascinatione addit, ideo contingit, quod moto corde, movetur corpus conjunctum, cujus immutatio venit ad oculum, et oculi immutatio alterat et inficit medium extrinsecum: et sic fertur hujuscemodi apprehensio affectionis unius ad alium.

Footnotes

  1. art. xxxiv, xcvi. ↩

  2. ibidem. art. lxxvii. ↩

Chapter 125 of 220