Skip to the text

Articulus 28

Contra præenarratum errorem, et quod Spiritus Sanctus sit verus Deus atque subsistens persona.

DENIQUE, quod in divinis non dumtaxat Patrem Filiumque oporteat confiteri, sed etiam Spiritum Sanctum tanquam

Job ait : Spiritus Dei fecit me.1 Amplius, Job XXV, 4. Act. v, 3. in Actibus dicit Petrus : Anania, cur tentavit Satanas cor tuum mentiri te Spiritui Sancto? Deinceps denique subdit :2 Non es (inquit) mentitus hominibus, sed Deo. Aperte ergo Spiritus Sanctus appellatur Deus. Adhuc, omnis essentia creata, finita est; replere autem omnia, soli Deo compettit, dicente Propheta in persona Dei : Cœ- Jer. XXV. 24. lum et terram ego impleo. Spiritui autem Sancto hoc ipsum invenitur in Scripturis attribui. In Psalmo enim dictum est : Quo Ps. XXVII, 7, 8. ibo a spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam?34 Si ascendero, etc. Rursus, in libro Sapientiæ scribitur: Spiritus Domini replevit orbem terrarum. — At vero, quod Spiritus Sanctus non sit ministerialiter operans, velut Patre minor ac Filio, ex dicto Apostoli quod ad Corinthios scribens ait, palam erit.5 Illic enim connumeratis diversis differentiis donorum Dei, de quibus paulo ante dixit, Idem autem Deus, qui operatur omnia in omnibus;6 subdit: Hæc omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult.7 In hoc ergo quod eadem opera adscribit Deo et Spiritui Sancto, et quod Spiritum Sanctum contestatur operari sicut vult, patenter manifestat Spiritum Sanctum Deum esse, et non ministerialiter agere. — Enimvero, quod Spiritus Sanctus sit subsistens persona, a Patre Filioque suppositaliter distincta, hinc innotescit, quod Spiritus Sanctus perhibetur a Patre procedere, et accipere de eo quod est Filii.8 Etiam in epistola Joannis dicitur: Tres sunt qui testimonium dant in cœlo, Pater, Verbum, et Spiritus Sanctus. In quo satis claret Spiritum Sanctum ejusdem esse naturæ cum Patre et Filio, et tamen personaliter distingui ab eis. Et si quis calumniator obviet, et dicat non esse eumdem Spiritum Sanctum, hic convinci potest ex eo quod in Matthæo Salvator dixit: Non estis vos qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis. In Marco autem loco horum scriptum est: Non estis vos loquentes, sed Spiritus Sanctus.

Footnotes

  1. Ps. c. 3, 3. ↩

  2. Ibid. 4. ↩

  3. Gen. I, 2. ↩

  4. Rom. I, 7. ↩

  5. Sap. 1, 7. ↩

  6. 1 Cor. xii, 6. ↩

  7. Ibid. 11. ↩

  8. Joann. XV, 26; XVI, 7. ↩

Chapter 146 of 220