Skip to the text

Articulus 9

Quod substantia intellectualis, dans complementum et efficaciam operationibus magorum, secundum voluntatem quidem mala sit, secundum naturam vero bona.

PORRO bene dispositi intellectus non est præstare auxilium ad exsecutionem rerum pessimarum. Per magorum autem operationem adulteria, furta et homicidia, pluraque consimilia efficiuntur: nam et malefici appellantur, qui hac arte utuntur. Non est igitur secundum voluntatem bona, substantia intellectualis hujusmodi patrocinium efficientiæ impendens. Denique, hoc idem ostenditur. Nam hac arte utuntur homines plerumque scelerati. Hominibus autem sceleratis familiarem esse etiam in his quæ nociva sunt optimis viris, non est virtuosi intellectus: quod tamen facit substantia intellectualis complens opera magorum. Rursus, bonum intellectus est veritas: bene ergo se habens intellectus, dirigit ceteros intellectus in veritatem, et non in fraudem. Sed in operibus magorum ea frequenter fiunt quibus ludificantur et decipiuntur adstantes, ut manifestum est. Enimvero (quemadmodum scribit Porphyrius ad Anebontem) magi in invocationibus suis mendacia et impossibilia multa commemorant, dicentes quod nisi is qui invocatur, adsit ac opem ferat, invocans cœlos comminuet et sidera tollet. His autem delectatur et allicitur intellectus cujus subsidium optatur: quia per hunc modum advenit. Bene autem se habens intellectus, non jam mendaciis allicitur, sed veritate oblectatur. Insuper, non est bene dispositi intellectus, per commissionem scelerum attrahi ad impendendum deprecanti adjutorium; quod tamen in operationibus magicæ artis accidit: sicut aliqui leguntur infantulos occidisse propter consecutionem effectus magicæ artis. Adhuc, in effectu hujus artis irrationabilitas quædam contingit. Requirit enim hæc ars hominem venereis non attrectatum, quum tamen ipsa frequenter adhibeatur circa adulterinos amplexus ac sceleratos concubitus. Non est igitur rectæ voluntatis qui his efficaciam præstat intellectus. Præterea, ad bene se habentem intellectum non pertinet ut a superiori desideret venerari et invocari, vel ut inferioris imperio subdatur quasi superiori se. Magi autem invocationibus, et quandoque prostrationibus, implorant eos intellectus quorum subsidio egent; et dum adfuerint, imperant eis sicut inferioribus: quæ omnia sunt perversi solum intellectus. In quo destruitur gentilium error, qui has operationes adscripserunt diis.

Verumtamen, substantia hujuscemodi, licet secundum voluntatem quidem corrupta sit, non tamen ex natura sua mala esse potest. Nihil enim potest esse quod nihil participet bonitatis. Esse namque uniuscujusque est bonum: aliter non esset habenti desiderabile. Non est ergo talis substantia substantialiter mala. Præterea, a bono non est nisi bonum. Agens nempe producit sibi simile, quoniam omne agens agendo intendit bonum. Aliter non ageret propter finem: nam finis et bonum coincidunt. Omnis autem natura, et omne esse secundorum, a prima causa processerunt, sicut in primo multiformiter investigatum est.1 Talis itaque substantia secundum voluntatem tantum mala est. Amplius, nihil respiciens ad malum, operatur malum, secundum Dionysium:2 objectum namque appetitus est bonum, vel verum vel apparens. Agens quoque agit secundum quod est in actu. Nihil ergo agit in quantum malum, quum actus sit perfectio agentis; neque malum in quantum tale, intenditur ab agente. At vero bonitas et malitia in voluntate dependent ex bonitate et malitia intellectus: quia bonum intellectum, est objectum voluntatis. Error autem et deceptio intellectus est præter naturam. Propria enim perfectio intellectus, est cognitio veri, sicut et visus, coloris visio. Potentia autem non deficit naturaliter circa proprium objectum, sed propter infectionem quamdam, et accidentalem corruptionem. Ordinatur enim potentia secundum se ipsam et propriam sui rationem, ad connaturale objectum, sicut auditus ad sonum. Nulla ergo voluntas naturaliter prava est atque perversa.3 Unde Apostolus ait: Omnis creatura Dei bona. Et Dionysius ait, quod malum nec subsistit, nec inest subsistenti. In quo patet falsitas Manichæorum dicentium diabolos naturaliter malos.

Footnotes

  1. art. xxvi et s. ↩

  2. De Divin. nom. c. iv. ↩

  3. 1 Tim. iv, 4. ↩

Chapter 127 of 220