Skip to the text

Articulus 10

Quod operationes illæ mirabiles quibus christiana fides innititur, sint vera miracula, et a divina virtute procedentia.

EX præinductis autem colligi potest, quod solius Dei est miraculose operari; et quod ea quæ fiunt virtute substantiarum intellectualium, sive malarum, quas communi nomine dæmones appellamus, sive bonarum, quas angelos nominamus, non sunt proprie neque vere miracula, quia per applicationem naturalium causarum nobis vicissim ignotarum efficiuntur. In primis quidem igitur negare non possumus quin infideles aliqui, secundum exteriorem apparentiam conformitatem habeant in operibus quibusdam mirabilibus, cum Christianis et operationibus quas nos miracula dicimus atque divinæ causalitati attribuimus: eatenus ut eadem quæ nos Deo attribuimus, ipsi quoque efficiant: quemadmodum divini Pharaonis in multis consimilia fecerunt magica arte, his quæ divinæ virtutis operatione credimus Moysen fecisse.1 Unde restat, ut sicut nos ipsorum opera malo principio attribuimus, et vera miracula abnegamus; sic et ipsi ea opera quibus fidem inniti et stabiliri scimus, dicant deceptoria ac magica arte produci, et nullatenus a Deo ad perhibendum testimonium veritatis traditioni christianæ. Nisi itaque ostendatur, opera illa quibus fides fulcitur, a bono principio et divina virtute emanare, non videbitur firmum ac stabile esse fidei argumentum, ex operibus quæ miracula nuncupamus assumptum. Hoc autem multipliciter facere valemus.

In primis equidem, quamvis (ut tactum est) in quibusdam operationibus similitudinem habeant infideles cum miraculis quæ fidem fundant et firmant; non tamen extendit se ars magica, aut cujuscumque creati intellectus causalis industria, ut omnia illa faciat quocumque modo, quæ in christiana lege vel etiam veteri facta traduntur: ut sunt, solis retrogradatio seu quies, suscitatio mortuorum, et alia plurima quæ facere non potuerunt magi Pharaonis sicut Moyses. Nam qualitercumque causæ naturales applicentur, non est in virtute earum ut per eas talia agant causæ creatæ creata virtute. Si autem quis neget hujuscemodi mirabilia facta in christiana lege;2 contra hunc paulo ante ostensum est, quod non potuit tam mirabilis et superhumana fides introduci in mundum sine evidentissimis signis, talique fidei correspondentibus mirabilibus: unde in effectibus suis satis relucent signa olim facta. Præterea, non potius quorumdam defunctorum corpora apud nos in tanta veneratione haberentur, neque tam celebris esset commemoratio unius præ alio, nisi per evidentia signa et prodigia mirificatus esset unus plus altero, et mirabiliora operatus.

Insuper, institutiones et opera quæ ordinaverunt et egerunt hi qui mirabilia fecisse leguntur, usque in præsentem diem ab eorum sequacibus, vita, habitu ac professione illis conformibus, tam plene observantur et perseverant, ut tam patenter in sequacibus et effectibus ipsorum agnosci possint et ipsi et ipsorum opera, ac si adhuc præsentialiter in hac vita subsisterent: quemadmodum in diversis Ordinibus, religiosorum cœnobiis et observantiis considerari potest. Ex quibus patet, quod viri illi quos honoramus, veritatis et virtutum seduli sectatores fuerunt, divino amore ardentes, atque in contemptu mundi voluptatumque carnalium fuga præcipui. Ab aliis suscepimus testimonium præteritorum mirabilium: et qui in hujuscemodi vita præ ceteris eminebant, mirabiliora operati sunt, quasi signis sanctitatem ac puritatem ipsorum propalantibus. Etenim quod nunc quoque non tanta efficiuntur mirabilia ut olim, aliunde non evenit nisi quia illorum vitam et virtutes assequi non studemus. Non enim in exordio nostræ religionis dumtaxat facta sunt miracula, sed frequenter reiterata sunt, tunc potissime dum Christianorum vita doctrinæ Christi amplius consonabat. At vero fingi non potest, quod ab intellectuali substantia secundum voluntatem non bene disposita, vel, ut planius loquar, impossibile est quod magica arte (quæ, ut supra probatum est, ab intellectu vitioso, quem dæmonem communiter appellamus, sortitur efficaciam et complementum) fiant ea quæ voluntati talis intellectus omnino contraria sunt. Per virtutem autem signorum christianæ legis, omnium deorum vel potius dæmoniorum cultura ac idololatria destructa est. Diabolus quippe non satagit sui honoris et cultus annihilationem inducere.

Amplius, qui magica arte operantur, homines sunt scelerati, et a malo principio efficaciam postulant operum suorum, sicut ante patuit. Qui autem in christianæ fidei virtute mirabilia operati sunt, secundum traditionem atque præcepta ipsius Christi studiosissime vixerunt: quod piis hominibus experimentaliter constat, ab impiis vero negari non potest. Nam zelo et amore fidei, cuncta quæ in mundo sunt contempserunt, et plurimi in mortem propter eam sese tradiderunt. Christiana autem fides omnia in divinum honorem et unius Dei cultum ordinanda præcipit, passionum et vitiorum immunditiam prohibet, ac divinorum contemplationi, veritati atque virtutum studio professores suos vult esse intentos. Et qui sic ceteris excellentius egerunt, in virtute fidei operati sunt mirabilia: quibus gloriantur Christiani legem suam a Deo approbationem sortiri. Non ergo deceptoria aut magica operatione talia facta sunt, sed in virtute ejus qui fidei lator est et institutor.

Adhuc, in virtute ejus cujus patrocinium imploratur, agit is qui ea agit quæ suæ virtutis causalitatem supergrediuntur. Etenim hunc invocat in cujus adjutorio confidit. Sed unius et summi Dei subsidium implorant, qui in virtute fidei supernaturalia agunt: hunc enim colunt et ei serviunt. Si igitur fides in qua ei serviunt, ei displiceret, aut non exaudiret eos, aut exaudiendo deciperet nos: quod cogitari horrendum est. Dum nempe invocantem exaudit, testimonium perhibet fidei et spei illius. Unde etiam experimur, quod non omnes exaudit unus ac summus Deus qui ei servire se contestantur. Nam illorum vel vita vel lex ipsi displicet: quemadmodum in Judæis facile est conspicere et malis Christianis. Ab origine quippe institutionis christianæ legis, cessavit Deus consuetis olim mirabilibus stabilire et approbare veterem legem: in quo palam innotescit, ex tunc consummatam legem veterem, ex quo initiata est lex christiana, præsertim quum eisdem mirabilibus sit fundata lex nova quibus quondam resplenduit antiqua.

Footnotes

  1. Ered. v. 11, 22; vii, 7. ↩

  2. 5b. II, art. v. ↩

Chapter 128 of 220