Articulus 19
Quid de Filio Dei Arius opinatus sit.
QUEMADMODUM se habet monstrum in natura, sic se habet falsum in intellectu. Sicut igitur divinæ causalitatis perfectio in natura admisit monstra, sic in intellectu admisit falsa divinæ veritatis plenitudo: quatenus sicut per monstruosorum effectuum deformitatem plenius resplendent proprius atque connaturalis decor perfectioque naturæ, sic per falsarum traditionum confutationem limpidius elucescat divinarum doctrinarum veritas. Si etenim quis sagaciter penset, contuebitur prorsus, quod nullum eorum per quæ præostensum est in præinductis, christianam theoriam veritatis suæ sortiri stabilem inviolabilemque firmitatem, adsit his qui documenta catholicæ Ecclesiæ contraria induxerunt.
His igitur quæ de Dei Filio præhabita sunt, nolens Arius acquiescere, dixit Jesum Christum Dei esse Filium, non per naturæ unitatem, sed ob divinæ perfectionis eminentiorem participationem, aut propter consensus indissolubilem unionem. Nempe, quum sit Dei Filius in se subsistens persona, et a Patre suppositaliter distinctus, admittere noluerunt neque credere voluerunt Arius et Eunomius, unam numero esse Patris ac Filii naturam. Dixit ergo Arius, Dei Filium non esse Patri coæternum, quum secundum fidei testimonia nihil substantialiter a Deo diversum, sit æternum. Ideoque Dei Filium dixit puram creaturam: non quidem ex substantia Patris, sed ex nihilo productam; non ab æterno, sed ante mundi constitutionem: in tantum, ut secundum Arium, et angelos et omnem aliam creaturam creaverit Deus per talem filialem creaturam. Dixit quippe hanc creaturam Deo simillimam, et ceteris præexaltatam, atque corpori Christi loco animæ unitam: sic ut non sit in Christo divinitas aut anima alia quam hujuscemodi creatura. Unde unio Verbi Dei cum corpore Christi, secundum Arium, non solum facta est in persona, sed etiam in natura: et ob id, ea quæ in Scripturis sacris declarant Filium Patre minorem, ut sunt pavere, contristari, fatigari et mori, dixit convenire Christo secundum supremam naturam quam habet, ut hæc credantur cadere in ipsam naturam Verbi, et non tantum in naturam assumptam.
Enimvero, quamvis rationes multas Arius pro se inducat, quæ in speciali articulo colligendæ sunt, dum contra æternam generationem et processionem quæ in divinis creduntur, argumentabitur; suam tamen positionem, vel potius falsitatem, sacræ Scripturæ quibusdam auctoritatibus stabilire studuit. Quod enim nomen filiationis divinæ creaturis attribuatur, mirum non est.1 Dicitur namque in libro Job: Ubi eras, quum me laudarent astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei?2 Denique, et ipsum nomen Dei creaturis adscribi reperitur, sicut in Psalmo dicitur: Deus stetit in synagoga deorum. Rationabiliter igitur (ut Arius ait) contingit ut hæc tam sublimis creatura, secundum eum, et Deus et Dei Filius appelletur. Sed quod non sit verus Deus et Deo Patri consubstantialis, videtur.3 Nam Timotheo scribens, ait Apostolus: Serves mandatum sine macula. usque in adventum Domini nostri Jesu Christi, quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens Rex regum et Dominus dominantium, qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem. Rursus, in evangelio Joannis dixit Salvator: Hæc est vita æterna, ut cognoscant te solum Deum verum. Solus ergo Pater est verus Deus: exclusus est igitur Filius. Insuper, Apostolus ait Filium Deo Patri subjectum, et post judicium finale subjiciendum. Et in evangelio Joannis dicit Salvator: Pater major me est. Non est ergo in utroque majestatis æqualitas. Adhuc, recipere, mitti et clarificari ab alio, designant indigentiam, quæ in Deo esse non potest: et tamen hæc omnia Filio attribuuntur. Non est ergo (ut videtur) Filius Patri æqualis. Amplius, in Scripturis dicitur, quod Filius a Patre adjuvetur et doceatur, sicut Joannis quinto: Non potest (inquit) a se Filius facere quidquam; et post pauca: Pater diligit Filium, et omnia demonstrat ei. Iterum, Filius Patri obedit, et defectum asserit sibi inesse tam potestatis quam scientiæ. Matthæi etenim vicesimo scriptum est: Sedere autem ad dexteram meam vel sinistram, non est meum dare vobis. Et alibi dicitur: De die autem illo nemo scit, neque angeli in cœlo neque Filius. Sed hæc omnia manifestam attestantur minorationem a divinæ perfectionis plenitudine: in qua nulla est dependentia, sed purus actus. At vero, Filius Dei aperte connumeratur creaturis: sicut scriptum est de sapientia quæ est Filius paterni intellectus, Ego ex ore Altissimi prodii, primogenita ante omnem creaturam; et alibi, Ab initio et ante sæcula creata sum: quod non nisi de Filio Dei intelligi potest, ut apparet.
Footnotes
Chapter 137 of 220