Skip to the text

Articulus 21

Reprobatio positionis Arii de Filio Dei.

ENIMVERO, quod non consimili ratione dicatur Christus Filius Dei sicut ceteræ creaturæ, ex verbo Apostoli quod ad Hebræos scribens ait, elucescit. Dicit enim: Cui dixit aliquando angelorum (haud dubium quin Deus Pater), Filius meus es tu, ego hodie genui te?1 Non ergo ratione participationis divinæ perfectionis, dicitur Filius Dei Christus. Et si dicat veritatis hostis, quod iste Filius eminentius divinæ perfectionis particeps sit, hoc nil facit. Nam et inter angelos ordines sunt, et omnes substantiæ intellectuales separatæ una ratione dicuntur dii, tam secundum philosophos quam theologos. Hic ergo Filius speciali ratione filius est: utputa, quia ejusdem naturæ cum Patre. Præterea, in epistola Joannis dicitur: Ut simus (inquit) in vero Filio ejus Jesu Christo; et postea: Hic est verus Deus et vita æterna.2 Christus ergo est verus Dei Filius et Deus verus: quod prorsus falsum esset, nisi ejusdem et æqualis esset naturæ cum Patre, sicut homo cum homine. Natura autem Patris neque partibilis neque multiplicabilis est, sicut in primo ostensum3 est. Relinquitur itaque, quod eadem numero sit Filii Patrisque natura.

Amplius, in Christo est totius divinitatis plenitudo, et scientiæ atque sapientiæ plena perfectio, sicut in Patre. Apostolus enim ait: In ipso, videlicet Christo, habitat omnis plenitudo divinitatis. Et rursus dicit, quod in Christo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi. Hæc autem nulli puræ creaturæ conveniunt, quæ eo ipso quod creatura est, a superexaltata Creatoris altitudine infinite distat. Adhuc, in evangelio Joannis Salvator ait: Omnia quæ habet Pater, mea sunt; et alibi: Ego et Pater unum sumus. Quæ vera non essent, nisi vera Patris natura esset totaliter et indivisibiliter in Filio:45 nam quidquid Pater habet, est essentia ejus. At vero in Psalmo dicitur: Quoniam quis in nubibus æquabitur Domino, similis erit ei in filiis Dei? Quod de angelis quoad perfectam similitudinem dictum est: sic enim nihil est Deo simile. Filius autem dicit se æqualem Patri, sicut in evangelio Joannis dicitur: Quærebant eum Judæi interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, æqualem se Deo faciens.6 Porro de Filio loquens, ait Apostolus, quod non rapinam arbitratus est se esse æqualem Deo, et quod sit imago invisibilis Dei.7 Et ut ostendat quod sit perfecta Patris imago, totam paternam substantiam plene comprehendens, ait ad Hebræos in hunc modum: Qui quum sit splendor gloriæ et figura substantiæ ejus.8 Est ergo Filius perfecta, et non solum imitativa, sed naturalis imago Patris: quod nulli creaturæ convenit, sicut in primo et paulo ante probatum est.

Adhuc, Christus de se loquens ait, quod Filium nullus novit nisi Pater, neque Patrem nisi Filius.910 Sed si Filius esset creatura, tunc utique ceteri angeli perfecte agnoscerent eum, quum etiam divinam essentiam contemplentur, quam tamen non plene comprehendunt. Rursus, si esset Filius creatura, non agnosceret Patrem tali agnitione de qua præinductum testimonium intelligendum est. Loquitur nempe de perfecta comprehensione paternæ naturæ: quam nullus præter divinum intellectum perfecte comprehendit, ut infra patebit. Non ergo nosceret Patrem Filius hoc modo, si creatura esset. Quod si Arius dicat verbum allegatum non oportere accipi de perfecta comprehensione Dei, tunc etiam omnes spiritus beati agnoscunt Patrem, quamvis sit inter eos ordo.

Præterea, ad Romanos scribens, ait Apostolus: De quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in sæcula. Et iterum ad Philippenses ait, quod Filius antequam se exinaniret formam servi accipiens, in forma Dei erat. Et palam, quod sicut per formam servi accipitur natura humana, sic per formam Dei divina natura intelligenda est. Aperte igitur innotescit, quod secundum doctrinam apostolicam, sit Christus Deus verus, et non pura creatura. Cui etiam doctrinæ neque prophetica desunt testimonia. In Jeremia etenim scribitur: Ecce dies veniunt, et suscitabo David germen justum, etc. Et post pauca: Et hoc est, inquit, nomen quod vocabunt eum, Dominus justus noster. In Hebræo autem habetur nomen tetragrammaton: quod soli Deo appropriatum est. Est ergo filius David Jesus Christus, verus Deus. Et Isaias prædixit puerum illum qui nobis datus est, appellandum esse Deum, Fortem, Patrem futuri sæculi, et Principem pacis.

Denique, quod Arius Filium, creatum secundum eum, ceteris creaturis tam vehementer prætulit, ut etiam ceteros angelos condiderit, naturali rationi contrarium est. Nam multipliciter ostensum est in primo, quod ordo est intimus rebus, et quod species rerum se habent instar numerorum. Ideoque sicut intelligentia tertii ordinis se habet ad intelligentiam ordinis secundi, sic se habet intelligentia ordinis secundi ad primam mentem conditam seu primam intelligentiam: aliter non esset in rebus creatis perfectus ordo, qui tamen est proprius effectus summæ sapientiæ. Non est ergo mens prima creata ceteris sic vehementer præferenda angelis, ut dicatur unigenitus Filius Dei: licet primogenitus dici possit. Christus autem est Unigenitus Dei, sicut in evangelio Joannis dicitur: Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre.11

Denuo, quod dicit cetera esse condita virtute hujus Verbi Dei creati, in primo sæpe ostensum est impossibile fore. Illic enim olim deductum est, quod creare sit Deo appropriatum. Sed dicere posset Arianus, quod Filius in virtute summi Patris hoc agat velut primi opificis instrumentum, et non sicut principale agens.12 Sequitur ergo, quod Filius creando non agit per se, neque ut principale operans. Sed hoc ipsum ex verbo Domini, Joannis quinto, constat falsum esse. Ait enim illic: Quæcumque facit Pater, hæc et Filius similiter facit. Ergo æque principaliter: quod Arius negavit. Insuper, id per quod alia fiunt, præexsistit illis: nam quod non est, non est medium agendi. Sed Joannis primo scriptum est de Filio: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Non est ergo Filius Dei factus seu creatus: alioqui fuisset antequam fuisset.

Amplius, quod Verbum Dei dixit esse corpori Christi loco animæ unitum, et passionibus ceterisque naturæ humanæ defectibus affectum, manifeste repugnat beatitudini Filii Dei. Beatitudo quippe est finale bonum, et quietum faciens desiderium beati. Omnino ergo innaturale fuisset Verbo Dei (quod etiam secundum Arium, cunctis angelis multo felicius est), corpori formaliter uniri, tantisque tormentis affici. Adhuc, forma quæ secundum propriam naturam est a corpore separata, videtur felicior esse separata quam formaliter conjuncta. Sed natura angelica, et potissime natura Verbi, secundum naturam a corpore saltem humano prorsus separata est. Non ergo convenit Verbo Dei sicut animam corpori uniri, et sic cruciari.1314 Propterea confitemur sic Dei Filium nostram assumpsisse naturam, ut sui esse puritas atque congeneæ felicitatis dignitas, per assumptam naturam in nullo prorsus detrimentum patiantur.

Præterea, secundum Arium, non esset Christus verus homo. Contra quod in Psalmo dicitur:15 Numquid Sion dicet, Homo et homo natus est in ea? Sed ostenditur sequela. Forma enim largitur speciem, et a forma sortitur unumquodque esse et rationem. Sed Verbum Dei (quod secundum Arium creatum est) non est ejusdem naturæ cum anima rationali: imo plus distat ab anima quam anima rationalis ab anima solum sensitiva, quæ immediate in ordinibus formarum naturalium sequitur animam rationalem. Non ergo Christus per naturam Verbi poneretur in specie humana. Si igitur non habet corpus Christi animam ejusdem rationis cum ceterorum hominum animabus, non erit Christus verus homo. Quo dato, sequitur quod neque beata virgo Maria sit vera mater Christi. In viventibus nempe necesse est generans et genitum ejusdem speciei esse. Oportet enim ut filius hominis sit homo. Quis namque dicat vermem qui ex homine generatur, esse filium hominis? Non igitur esset virgo Maria vera mater Christi, si non esset Christus perfectus ac verus homo. At vero Verbum Dei, secundum Arium, est solum naturæ intellectualis, quum sit altissima creatura, secundum eum. Non ergo potest esse principium operationum sensitivæ ac vegetabilis animæ: quæ tamen veraciter in Christo erant et adhuc in eo sunt sensitivæ partis actiones. Necessarium est ergo Arianis duas animas in Christo confiteri, unam citra Verbum quod in Christo est loco rationalis animæ, quæ sit sensitiva et vegetabilis. Hoc autem omnino absurdum est. Non enim sunt in eodem plures formæ substantiales, sicut in primo demonstratum est. Neque congruit in Christo ponere animam irrationalem cum Apollinari hæretico.16

Footnotes

  1. Hebr. 1, 5. ↩

  2. 1 Joann. v, 20. ↩

  3. Ibidem. ↩

  4. Joann. x, 15. ↩

  5. Ibid. x, 3. ↩

  6. Joann. v, 18. ↩

  7. Philipp. 2, 6. ↩

  8. Hebr. 1, 3. ↩

  9. Coloss. 1, 15. ↩

  10. Luc. 1, 22. ↩

  11. Joann. 1, 14. ↩

  12. Hebr. i, 1, 3. ↩

  13. Joann. v, 19. ↩

  14. art. xxxiv, xcvi. ↩

  15. Ps. LXXXVI, 3. ↩

  16. art. XCII, XCVII. ↩

Chapter 139 of 220