Articulus 26
Cur Dei Verbum, non autem amor ejus seu Spiritus Sanctus, Filius appelletur.
CONSTAT equidem, quod verbum ab intellectu, amor vero a voluntate emanet. In Deo autem identificantur intellectus et voluntas. Etenim in personis non multiplicantur, sed est in eis una natura, virtus et æqualis perfectio. Deus quippe est in se sicut intellectum in intelligente, in quantum se ipsum intelligit; et hoc quod de se intelligit, est Verbum ejus. Non autem intelligit de se vel minus vel aliud quam est: neque ergo Verbum ejus est aliud quam Deus, neque Deo minus. Neque ergo plura Verba possunt in Deo esse, quum uno Verbo plene dicat quidquid in se concipit. Perfectio porro intellectus consistit in assimilatione intelligentis ad intelligibile: quæ est per hoc quod similitudo intellecti inest intelligenti. Oportet igitur ut similitudo divini intelligibilis, quod est essentia divina, insit divino intellectui. Verbum ergo divini intellectus procedit secundum rationem similitudinis. Et dictum est, quod in identitate naturæ prodeat. Quod vero in viventibus ex substantia alterius egreditur secundum similitudinem naturæ, appellatur filius, et gigni dicitur. Amatum autem est in amante, non secundum similitudinem speciei, sed sicut terminus in principio motivo, quemadmodum præinductum est in præcedenti articulo. Amatio itaque perficitur, non in similitudine amantis cum amato, sed potius in attractione quadam amantis ab amato, et motione unius in aliud ac mutua conjunctione. Spiritus ergo Sanctus, qui ut amor procedit, filius non est, licet ex substantia spirantis effluat: nam filius non est nisi quod gignitur. Quod autem gigni dicitur, procedit secundum similitudinem speciei, et non secundum rationem tendentiæ in alterum seu attractionis ab alio, quomodo jam paulo ante claruit procedere Spiritum Sanctum, qui per modum amoris emanat. Adhuc, major similitudo Patris exprimitur in Verbo, quam in Spiritu Sancto: datur nempe Verbo ut cum Patre Spiritum Sanctum a se procedentem habeat. Unde etiam potius quam Spiritus Sanctus, tam Filius quam imago Patris congruenter dictus est.
Chapter 144 of 220