Articulus 17
Quemadmodum intelligenda sit generatio in divinis.
NULLA denique (ut ait Damascenus) natura expers est naturali operatione: alioqui in universitate rerum esset aliquid fine carens, inordinatum ac otiosum. Per operationem namque, ad proprium finem pertingit unumquodque. Si igitur operationem non habet, neque fini suo poterit copulari. Porro, quo natura præstantior fuerit, eo fecundior est, et emanatio ejus sublimior. Nam et in elementis, ignis et aer dicuntur activa, utputa quia formaliora, et mole materiæ minus oppressa; aqua vero et terra passiva sunt, quia materialiora: non tamen prorsus passiva sunt. Ex his autem quæ in primo libro de puritate, plenitudine et perfectione Dei tradita sunt, congruit nunc quoque agnoscere, quod natura Dei sit pura bonitas, cui nihil eorum quæ ad plenitudinem plenamque perfectionem bonitatis pertinent, potest deesse. Insuper habitum est illic, quod bonitas Dei sit totaliter essentialiterque intellectualis, aut potius purus et supersubstantialis intellectus. Palam est igitur, quod generatio quæ in divinis est secundum fidei testimonium, sit intellectualis emanatio.
Quæ hoc modo accipienda est. Deus intelligit se per sui ipsius essentiam plene et perfecte. Omne autem intellectum seu cognitum, est in cognoscente. Intellectum autem ut in intelligente consistens, est ratio quædam et intentio intelligentis. Ratio autem seu intentio in lumine stans intellectus, est quasi quoddam verbum interius conceptum: sic enim lapis ut in intellectu conceptus, dicitur verbum intellectus, quo concipit et interius dicit naturam lapidis veram, ratam ac in se subsistentem. Deus autem intelligit se ipsum. Est ergo in se ipso sicut cognitum in intelligente. Deus ergo est in se ipso sicut verbum in concipiente, sicut similitudo in intelligente, et sicut ratio intellectus in cognoscentis lumine. Et istud in omni intellectu verum est. Dum enim intelligit homo se ipsum, est homo in se sicut cognitum in cognoscente. Et homo ut intellectus, est verbum intellectus quo intelligit hominis naturale esse. Sed homo qui est in intellectu, non est homo simpliciter, sed similitudo ac species hominis veri. Hoc igitur quod divinus intellectus per propriam essentiam cuncta intelligens, in se ipso concipit de re intellecta quæ est ipse Deus, hoc, inquam, est Verbum Dei: sicut et in mente nostra, hoc quod mens nostra de re cognita concipit, dicitur verbum mentis, ratio ac similitudo et tanquam proles intellectus. Itaque divini Verbi generatio aliud non est quam dictio et expressio qua Deus ad se ipsum loquitur. Et quod hujus activæ dictionis paterni intellectus terminus est, hoc est Verbum Dei: cujus Verbi esse consistit in dici.
Chapter 135 of 220