Articulus 8
Quod operationes magorum efficaciam sortiantur, non virtute corporum cœlestium, sed ab intellectu aliquo.
QUONIAM autem intellectus causari non potest ex causis corporalibus, neque intellectuales illustrationes ex influxione corporeorum principiorum effici possunt; in operationibus autem magorum apparent effectus qui proprii sunt intellectuali naturæ, ut sunt responsa de furtis, indicia perditorum, et conformia: hinc palam quod hujuscemodi efficaciam agendi ex sola impressione corporum cœlestium sortiri nequeunt. Præterea, in operationibus magorum apparent aliqui colloquentes hominibus ratiocinantesque de diversis; loquela autem est actio rationalis naturæ: non ergo fiunt talia sola virtute cœlorum.
Et quoniam hujusmodi colloquentium verba et discursus his apparent qui sensibus libere utuntur, non videtur posse dici, talia non fieri vere secundum sensum exteriorem, sed secundum imaginationem dumtaxat. Amplius, quod sola virtute corporum cœlestium fit, naturaliter fit. Formæ enim naturales dicuntur, quæ producuntur corporum cœlestium virtute. Per operationes autem magorum talia fieri narrantur quæ nullo modo naturalia sunt: ut quod aliquis invisibilis reddatur, aut alicui quæcumque sera pandatur.
Adhuc, per artem magicam fieri dicitur. quod statua aliqua per se moveatur, aut vocem emittat: hoc autem sola impressione cœlorum ac siderum contingere non potest. Nam si alicui a cœlorum influxione datur id quod posterius est, eidem etiam datur quod prius est. Moveri autem a se et vocem emittere, est proprium viventium et ratiocinantium. Nulli ergo confertur hoc a cœlorum causalitatibus, nisi eidem donetur anima, quæ est talium actionum causale principium. Sed dici non potest, quod statua talis sortiatur principium vitæ cœlestium corporum virtute. Tale namque principium vitæ esset forma substantialis: aliter talis actio non esset statuæ, sed alicujus operantis per statuam. Vivere enim est in viventibus esse. In fabricatione autem statuæ non fit mutatio materiæ, nisi secundum figuram et accidentalia. Sed forma vitalis non largitur alicui de novo, nisi prior corrumpatur et species mutetur: manet autem materia statuæ in forma æris. Non ergo sortitur statua principium vitæ neque movetur virtute corporis cœlestis. Per hoc autem excluditur error Hermetis, qui (ut Augustinus octavo de Civitate Dei refert) dixit, quod sicut Deus factor est cœlestium deorum, sic homo fictor est deorum qui in templis sunt, humana proximitate contenti. Statuas (inquit) animatas dico, sensu et spiritu plenas; futurorum præscias, eaque somniis et aliis multis prædicentes; hominibus imbecillitatem facientes, eosque curantes, lætitiam atque tristitiam dantes pro meritis. Quæ omnia si vera essent, nunquam ab Apostolis Christi sic comminui ac destrui potuissent: quos constat gentium deos abstulisse, dum fidem Christi per mundum disseminaverunt. In quo sensibiliter apparet hujus positionis falsitas, et gentilium error. Unde et in Psalmo dicitur: Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum; os habent, et non loquentur: neque enim est spiritus in ore ipsorum.1
Denique, quod ab intellectu aliquo efficientiam accipiant opera magorum, hinc elucescit, quoniam ad producendos certos effectus, utuntur vocibus significativis. Vox autem in quantum significativa, non nisi ab intellectu virtutem habet, vel proferentis vel ejus ad quem profertur. Non potest autem dici, quod virtute dicentis habeant voces illæ agendi efficaciam. Humanus enim intellectus non est tantæ excellentiæ, ut sua cognitione et apprehensione possit res producere: imo potius cognitio ejus causatur a rebus. Nec dici potest, quod quorumdam hominum intellectus ex speciali stellarum virtute habeant præ ceteris hujuscemodi potestatem. Habitum est enim in primo, quod intellectus directe non subest neque substernitur impressioni corporum cœlorum aut siderum.2 Relinquitur itaque quod effectus magorum per virtutem illius intellectus producantur ad quem sermo dirigitur: cujus etiam signum est hoc, quod hæ voces quas magi formant, invocationes sunt, supplicationes, adjurationes, et vicissim imperia, tanquam unius alteri colloquentis. Verumtamen in quibusdam magorum actionibus nil prohibet aliquid virtutis et efficaciæ esse ex impressione cœlorum ac siderum.
Footnotes
Chapter 126 of 220