Skip to the text

Articulus 30

Rationes quæ contra æternam generationem et processionem divinam induci possunt, continet.

QUIDQUID generatur, exit (ut videtur) de potentia in actum: nam secundum se ipsum non habet esse et actualitatem, neque ex se ipso, sed recipit a generante naturam et subsistentiam. In Deo autem, qui est purus actus secundum demonstrationes primi libri, non potest esse hujuscemodi exitus. Sic enim esset in Deo considerare non esse ante esse: quod non contingit.

Præterea, quum divina natura multiplicari non possit, si Deus generat Filium connaturalem, necesse est eamdem numero naturam in Patre et Filio fateri. Divina denuo natura, quum sit impartibilis et simplex, tota est ubicumque fuerit. Oportet ergo quod Filius Dei eamdem totamque Patris naturam receperit, si vere ex substantia Patris genitus est. Si autem hoc dicatur, sequitur quod tota Patris natura sit transfusa in Filium: desinit ergo esse in Patre. Si vero quis dicat, quod natura divina per exuberantiam quamdam effluat a Patre in Filium, sicut effluit aqua fontis in rivum, et fons non evacuatur; videtur hoc non posse dici: quia sicut divina natura dividi non potest, ita neque augeri competit ei. Videtur ergo quod Filius Dei non sit ejusdem naturæ cum Patre neque verus Deus, quod est Arianæ impietatis; aut quod non sit suppositaliter distinctus a Patre, sicut finxit Sabelliana loquacitas; aut quod Christus, qui Dei Filius dicitur, sit purus homo, et filius Dei non per naturæ veritatem, sed adoptionis gratiam, sicut Photinus asserere ausus est.

Præterea, Pater est ipsa divina essentia; Filius quoque, si Deus est, est ipsa divina essentia: non utique alia, sed numero eadem. Divina autem essentia est natura intellectualis per se subsistens, quum sit purus et in se stans actus, ut in primo multipliciter probatum est: natura vero intellectualis in se subsistens, est persona. Pater ergo et Filius, aut conveniunt in persona, sicut dixit Sabellius; aut Filius est creatura, ut ponebat Arius. Et sic tolleretur vera generatio in Deo: quod præinductis non consonat.

Adhuc, quod est principium individuationis, inest ei dumtaxat quod per ipsum individuatur. Nam quod pluribus commune est seu inest, individuationis principium esse nequit. Deus autem individuatur per ipsam suam essentiam: quemadmodum in primo habitum est et ostensum, quod Deus per ipsam suam puram bonitatem ab omnibus dividitur et in se ipso individuatur. Divina nempe essentia non est forma in materia, ut sit in Deo materia individuationis origo. In Deo Patre igitur divina essentia est individuationis ratio. Sed quod individuationis principium est, in alio supposito esse non potest quam in eo quod per ipsum individuatur, sicut probatum est. Videtur ergo non posse divina essentia communicari Filio sicut personæ divinæ a Patre suppositaliter condistinctæ, ut Sabellius dicebat; aut quod Filius non sit verus Deus, sicut Arius aiebat.

Amplius, si Pater et Filius sunt unum in essentia et duo supposita, tunc præter essentiam utrique communem, necesse est ponere principium distinctionis. Quod etenim utrique commune est, neque distinctionis neque individuationis potest esse principium. In Deo ergo est aliud præter ejus essentiam: quod divinæ simplicitati non competit, neque Deo vero et simplicissimo. Si autem quis dicat, quod sola relatione distinguuntur; hæc diversitas relationum necessario fundatur in aliquo absoluto: aut ergo in uno, vel in pluribus. Si in pluribus, tunc Pater et Filius non sola relatione distinguuntur. Primum quoque dici non potest. Duplex namque relatio in eodem simplici fundari non potest, nisi sit relatio identitatis, sicut dicitur idem eidem idem. Hæc vero diversitatem non inducit. Si ergo in divinis diversitas relationum personalem distinctionem operetur, videtur quod oporteat præintelligere distinctionem absolutorum: et sic non esset in Deo sola essentia. Enimvero relatio qua distinguitur Pater a Filio, aut est res aliqua, aut in solo intellectu est. Secundum dici non potest: sic enim non esset causa personalis distinctionis. Si autem est res aliqua, non potest esse divina essentia. Nam, ut habitum est, illa est utrisque communis, neque in illa diversificantur. Est ergo aliquid in personis citra essentiam, quod sit distinctionis origo. Deus autem simplicissimus est. Videtur ergo non congruere ut ponantur in divinis generatio et processio.

Amplius, Pater est Deus generans, ingenitus; Filius vero est Deus genitus, non generans. Opposita autem prædicata pluralitatem ostendunt in eo de quo dicuntur. Non ergo videtur possibile ut Pater et Filius sint vere unus Deus.

Præterea, omne correlativum dependet a suo relativo, et econtra. Quod autem ab alio dependet, non est verus Deus. Si ergo Pater et Filius relative dicantur, neuter erit verus Deus.

Insuper, omne recipiens est indigens: nam quod non ex se ipso, sed bonitate alterius subsistit, hoc ex se indigens est. Filius autem eo ipso quo Filius, recipit esse a Patre. Est ergo ex se indigens alterius: quod Deo non convenit, qui simpliciter perfectus est et purus actus, secundum doctrinam primi libri. Videtur itaque non esse asserenda generatio in Deo.

At vero, si Pater est Deus, et Filius est Deus; tunc necesse est Deum substantialiter de Patre et Filio prædicari, quum deitas accidens esse non possit. Prædicatum autem substantiale, est vere ipsum de quo dicitur. Quando ergo ex parte substantialis prædicati est numeralis unitas, non potest ex parte subjectorum attendi pluralitas. Si ergo Pater et Filius sint duæ personæ, impossibile videtur quod sit unus Deus.

Porro, quidquid Deus est, simpliciter perfectum est. Si ergo Filius sit verus Deus, tunc necesse est omnem perfectionem ei convenire. Summa autem et eminentissima perfectio videtur esse paterna fecunditas, Dei genitiva: non ergo deesset Filio potentia generativa Dei, quæ in Patre est, et tam excellenter laudatur Pater propter eam. Filius ergo posset aliud Verbum gignere, sicut et Pater generat Verbum. Et pariformiter de Spiritu Sancto argumentari potest.

Denique, nihil generat se ipsum. Sed in Filio nulla est entitas quæ non sit divina essentia; similiter nec in Patre. Si ergo Pater generat Filium, tunc generatio Patris terminatur ad id in quo nulla entitas est quæ non sit ipse Pater: aliter non esset in Deo perfecta simplicitas. Idem ergo gigneret se ipsum. Adhuc, quod simpliciter est tale, nihil habet adjunctum de suo contrario: sicut quod simpliciter album est, nihil habet nigredinis admixtum. Conformiter, quod purum est, excludit omne contrarium sibi: sicut purum aurum nihil admittit de alterius metalli natura. Deus autem simpliciter perfectus est, et divina simplicitas prorsus pura est atque perfecta. Nulla est ergo diversitas in Deo. Diversitas enim et numerus ac distinctio, puræ simplicitati contrariari videntur: nam pura simplicitas, in pura unitate, quæ numerum præscindit, fundata est. Sed personalis distinctio realis est. Non ergo videtur quod divina simplicitas sit simpliciter pura, si est in Deo personarum vera trinitas.

Hæc igitur et plura his similia sunt, quibus hæreticorum impudens loquacitas, christianæ theoriæ inviolabilem veritatem destruere est molita.

Chapter 148 of 220