Skip to the text

Articulus 18

Quod Verbum paternæ mentis sit imago Dei et figura substantiæ ejus, exemplar vero et ratio omnium rerum creatarum.

EX inducto autem articulo jam nunc elucescit, quod id sit verbum intellectus, quod concipit intelligens de re intellecta. Hujuscemodi denuo verbum, est similitudo quædam et ratio rei intellectæ. Deus autem semper, vel potius æternaliter, perfecte se cognoscit. Per essentiam ergo suam cognoscit et se et quidquid in essentia sua resplendet. In essentia autem divina relucent omnia sicut in primo fonte et fontana origine. Necesse est itaque, ut sicut Verbum Dei est id quod concipit Deus de se ipso, sic sit et id quod concipit de omni alio: Deus enim uno simplicique prospectu contemplatur se et cetera universa. Una igitur dictione dicit et gignit hoc quod de se et aliis cognoscit. Palam est ergo, quod Dei Verbum sit similitudo et Patris dicentis, et rerum cognitarum a paterna mente.

Sed hoc non est uniformiter. Similitudo nempe quæ stat in luce intellectus, aut comparatur ad id cujus est principium, aut ad id quod est principium sui: sicut forma domus stans in anima artificis, referibilis est ad formam ex qua elicita est et a qua emanavit; rursus, referri potest ad formam quam artifex producit per eam. Sic enim ait Philosophus septimo Primæ philosophiæ, quod sanitas sit a sanitate, et domus a domo: domus utique sensualis, ab intelligibili domo animæ artificis. Verbum autem Dei comparatur ad dicentem sicut ad principium a quo procedit; sed ad res creatas, quarum ipsum est species et ratio, comparatur sicut ad ea quorum est ipsum fontale principium. Similitudo insuper quæ alterius productiva est, proprie dicitur exemplar illius; sed imago convenienter dicitur ejus a quo procedit.

Nunc igitur innotescit, quod divini intellectus Verbum sit imago dicentis et exemplar creaturarum.1 Omnia enim per ipsum facta sunt. Sic quippe ab Augustino dictum est, quod qui negat mundum archetypum, negat Dei Filium. Verbum enim est ratio per quam facta sunt omnia, quemadmodum in evangelio Joannis dicitur: Quod factum est, in ipso vita erat.2 Hoc de Filio intelligendum est hoc modo: Quod factum est, id est omnis creatura, erat vita in ipso, id est in Verbo. Omnia enim sunt in Verbo cognitive et causaliter. Verumtamen, quoniam id quod in alio est, est in eo non secundum modum proprium, sed illius; Verbum autem Dei, nedum vivens est, sed etiam vita: hinc omnia sunt in Verbo vitaliter, imo vita pura, eo quod Verbum sit vita simplicissima.

Porro, quod Verbum Dei sit imago dicentis, ait Apostolus, dum ait, de Verbo loquens, quod sit imago invisibilis Dei. Sed quoniam in Deo accidens esse nequit, si Verbum Dei est imago Patris, palam quod sit imago substantiæ paternalis.3 Quod etiam aliunde patere potest. Sensus namque et intellectus in hoc differunt, quod sensus non quidem essentiæ, sed accidentium dumtaxat cognoscitivus est: ideoque species qua cognoscit, non substantiæ, sed accidentium imago est. Intellectus vero intima penetrat, et essentialia contemplatur. Verbum igitur intellectus, substantiæ intellecti imago est. Hinc dixit Apostolus, quod sit figura substantiæ ejus.4 Totam equidem substantiam transfundit Pater in Filium, secundum Augustinum: ideoque quidquid Patris est, splendet in Filio. Propterea dicit Filius:5 Omnia quæ habet Pater, mea sunt. Quod autem Verbum Dei congruenter appelletur Dei Filius, inducitur. Nam quod in viventibus procedit ab alio in similitudine speciei, dicitur filius illius. Verbum autem Dei ejusdem naturæ est cum dicente, a quo naturaliter emanat: processio enim filii a patre, in qualibet natura naturalis est.

Denique, in generatione divini Verbi simul et idem sunt conceptio et parturitio. Deus enim est actus purus, semper se actualiter comprehendens: ideoque ejus Verbum ei coæternale est. Et sic a dicente procedit, ut tamen in eo maneat in unitate naturæ. Quo enim natura aliqua altior fuerit, eo ejus operatio intimior est, et ad se ipsam plenius conversa. Nam in ceterarum potentiarum cognoscitivarum ordinibus, solus intellectus est ad se rediens, utputa et se et suum actum conspectans: quod visus efficere nequit, neque sensus aliquis. Divini ergo intellectus actio maxime conversiva est et immanens. Neque substantiæ unitatem scindit, neque naturæ identitatem tollit, sed manet Verbum consubstantiale dicenti, in summa videlicet simplicitate conversum ad id a quo emanat. Non est etenim in divinis distinctio nisi relativa, quæ personas constituit. Et dum Deus Pater Verbum concipit, non est Verbum ejus adhuc imperfectum sicut in materiali generante: ubi post conceptionem fit dilatio, quatenus id quod in utero clausum est et imperfectum exsistit, per localem egressum parturiatur, ut in se ipso perfecte subsistat. Conceptio autem intelligibilis verbi, et præsertim æterni, quod est subsistens persona, non est cum motu et successione, sed simul dum concipitur subsistit, et dum parturitur distinctum est. Enimvero, in carnali generatione concurrunt virtus activa patris et passiva matris. Patris autem est dare naturam et speciem prolis, matris vero est concipere et parturire. Generatio quippe Verbi, quæ simplicissima est et purissimi intellectus, duplicis virtutis concausalitatem non exigit; sed ea quæ distinctim in corporibus viventibus adscribuntur patri et matri, simpliciter et unitim conveniunt æterno Patri: ipse enim concipit et gignit, et naturam diffundit.

Footnotes

  1. Joann. 1, 2. ↩

  2. Ibid. 3, 4. ↩

  3. Coloss. 1, 15. ↩

  4. Hebr. 1, 3. ↩

  5. Joann. XVI, 15. ↩

Chapter 136 of 220