Articulus 16
Quod uni dumtaxat Deo sit exhibendus latriæ cultus.
INVENITUR autem tam apud Sanctos et theologos quam apud philosophos, quod vicissim pluraliter utuntur nomine Dei : sicut in Psalmo dicitur, Ego dixi, Dii estis; et in Timæo ait Plato, O dii deorum; et Aristoteles ait deos esse supra naturam hominum : dicentibus tamen utrisque, et philosophis et Sanctis, unum tantum esse Deum summum, et omnis boni causale principium. Fuerunt igitur qui dicebant, etiam substantiis intellectualibus, quas in triplici ordine distinguebant, esse cultum latriæ exhibendum ratione cujusdam divini quod in eis est : primo quidem intelligentiis; secundo animabus cœlorum et siderum; tertio autem quibusdam dæmonibus, qui secundum Platonicos et Apuleium, sunt animalia corpore aeria, tempore æterna, mente rationalia, et omnino passiva : de quibus ait Porphyrius, quod mortale additum nobis, separat nos ab illis. Insuper animas bonorum quidam æstimabant post separationem colendas, eo quod ad meliorem statum transirent. Ceteri autem, qui ponebant Deum esse omne quod est, seu esse formale omnium, aut etiam animam mundi, sicut Trismegistus, asserebant toti mundo et singulis ejus partibus cultum divinum exhibendum, non ratione corporis, sed animæ. Unde Apuleius dixit se ex documentis discipulorum Socratis didicisse, quod Deus sit anima mundum ratione et motu gubernans. Verumtamen hoc ab Apuleio metaphorice dictum est. Ipse enim et Socrates cum Platonicis dixerunt, summum Deum omnino in se subsistere. Nam et animam mundi constituit Plato post νοῦν, qui est post Deum summum prime sequens. Dixerunt enim Platonici Deum, νοῦν et animam mundi, esse summas naturas. Dicitur autem νοῦς intellectus. Rursus, alii ea colenda censebant quæ sub homine sunt, ratione participationis naturæ superioris : ideoque imagines quas homo fingit dixerunt colendas, vel quia ex impressione cœlorum virtutem quamdam supernaturalem sortirentur, vel quia adsistunt eis spiritus, vel (ut Hermes dixit) quia animatæ sunt, sensu et spiritu plenæ : quæ tamen positio paulo ante reprobata est.1 Denique, quidam (ut Ægyptii) omne id colebant ex quo æstimabant sibi commodum aliquod oriri. Nam (ut refert Hieronymus) dum Pharao filios Israel persequens, in mari Rubro submersus fuisset, Ægyptii qui eum non erant secuti, illud vocaverunt sibi Deum, circa cujus occupationem intenti, non sequebantur regem. Qui nempe circa agrum tunc erat intentus, dixit, Quia istud fuit mihi hodie Deus, ut non sequerer Pharaonem.
Omnes autem positiones istæ vanæ sunt et stultæ. Ostensum est equidem in primo, unum esse omnium principium et Creatorem universorum.2 Videmus autem in hoc mundo, quod alicujus politiæ primo principi debetur singularis honor, qui nulli alteri qui sub eo est, impendendus est.3 Deo ergo, qui omnium Dominus est, et cunctis incomparabiliter superexaltatus, debetur singulare obsequium quod latria vocatur.
Amplius, pro summo beneficio debetur specialis veneratio; et ei qui incomparabilia bona largitur, est incomparabilis reverentia exhibenda. Sed ex præinductis palam est, quod beneficium creationis omnibus a primo impertitum est, a quo esse, vivere, intelligere, et omnis substantialis bonitas atque natura, tanquam ex largissimo datore cunctis primordialiter communicata sunt. Soli ergo Deo et nulli prorsus alteri, latriæ cultus, qui est dignissima servitutis species, est præstandus. Præterea, omnes causæ secundæ comparantur ad primam sicut instrumenta ad artificem, sicut medium ad finem, et sicut minister ad dominum. Deus enim ex se cuncta instituit, et aliis agendi formam præstituit. Nihil ergo post summum Deum est pure dominus, sed per se est sicut servus, per accidens autem dominus. Latria autem ei exhibenda est qui tantum dominus est.
Adhuc, sicut res est bona, sic est veneranda. Quod igitur per se bonum est, propter se ipsum finaliter colendum est. Quod autem dependet ad aliud, egens et in aliud se convertens, est per accidens seu participative bonum : non est ergo ei sicut fini aut propter se ipsum cultus impendendus. Latria autem debetur alicui propter se ipsum. Soli ergo illi qui essentialiter bonus est et fons omnis boni, est tale famulandi genus præstandum. Hoc autem non est nisi Deus, secundum præinducta. At vero, quod quis colit cultu latriæ, hoc fatetur sibi esse Deum. Nihil autem est vere Deus alicujus, nisi quod ex se sufficiens est largiri cultori suo quidquid ipsi necessarium est et expediens : cujus signum est, quod unusquisque figit spem in eo quod statuit sibi in Deum, invocans ipsum in necessitate. Sed nihil est sic sufficiens pro indigentia rei creatæ, nisi summus Deus : ipse enim solus est ultimus rerum finis, primum principium essendi, et sine cujus conservatione nil possit in solo ictu oculi subsistere aut alteri subvenire. Sicut igitur ipse tantum est verus Deus, sic soli ei est vera latriæ reverentia exhibenda : cui debet homo quidquid est aut habet. Enimvero, cultus latriæ ad hoc tendit, ut in nobis firmiter radicetur, quod sit unus princeps et provisor omnium, comparem non habens, et sibi per se sufficiens. Hoc autem maxime efficitur, si huic summo Deo cultum specialem exhibeamus, quo nullum alium dignum judicamus; talis autem cultus latria est : soli ergo Deo ipsa impertienda est.
Porro, opinio illa quæ ponit Deum esse animam mundi, omnino falsa est, et in primo sæpe destructa, ubi probatum est quod Deus est pura bonitas, nulli commiscibilis, et in se ipso incommutabiliter subsistens.4 His autem positionibus irrationabiliores sunt ceteræ quæ jam prætactæ sunt. Homo enim est factor imaginum quas colunt idololatræ. Et ante probatum est, quod non sint vere animatæ. Homo ergo sublimior est illis idolis seu imaginibus. Denique dubium non est quin diabolus, qui a principio sui, Divinitatis concupivit sortiri nimiam æqualitatem, instigaverit corda hominum ad exhibendum latriæ cultum aliis quam vero Deo : ideoque ut valet, semper satagit talia operari per se et ministros suos, ad corroborationem fallacium suarum institutionum, qualia operatur Deus in se et Sanctis suis pro confirmatione fidei et legis suæ. Sed ut probatum est, non potest in omnibus, neque vere neque apparenter conformari divinæ operationi.5
Footnotes
Chapter 134 of 220