Articulus 31
Et est responsio, earum rationum virtutem dissolvens quæ jam contra æternam generationem et superbenedictam processionem quæ in divinis sunt, inducebantur.
SED quoniam verum vero consonat, jam nunc intendendum est ut sic præinductæ rationes solvantur, ut innotescat fidem ratione superari non posse. Etenim, sicut humanæ rationis indagine non est comperta, neque humanis adinventionibus innixa, sic nec dissolvi potest naturali argumentatione. Nunc igitur ea quæ paulo ante de modo divinæ generationis processionisque æternæ dicebantur, ad memoriam reducenda sunt.1
Ad primam itaque rationem dicendum, quod generatio Verbi a Patre sit intelligibilis, non autem talis qualis apud nos in materialibus cernitur. Non est ergo in divina generatione exitus de potentia in actum. Hic nempe exitus non nisi in possibilitate seu potentia passiva fundatur: quæ in Deo esse nequeunt. Sicut ergo divinus intellectus est semper in actu, sic nec Verbum ejus exit de potentia in actum. Nam eo ipso quo intellectus est in actu, est in eo verbum ejus. Unde etiam verbum nostræ mentis non exit de potentia in actum, nisi in quantum intellectus noster potentialis exsistit, de potentia migrans in actum. Filius autem ex hoc quod recipit esse et quidquid est a Patre, non est secundum se ens in potentia. Generatio enim parificatur et correspondet naturæ generantis. Quumque Deus sit purus actus, generatio Verbi a Patre aliud non est nisi processus actus ab actu: quemadmodum oritur splendor ex luce, et ratio intellecta ex intellectu in actu.
Ad secundam respondendum, quod tota Patris natura communicatur Filio, nec tamen desinit esse in Patre. Hæc enim generatio Verbi est intellectualis, et appellatur emanatio ad intra. Unde quum Filius Dei aliud non sit nisi verbum quod Pater de se ipso concipit, se autem perfecte concipit; hinc utique necesse est totam Patris naturam in Filio esse, seu in Verbo contineri. Non tamen desinit esse in Patre. Nam hoc quod Pater de se concipit, scilicet Verbum ejus, substantialiter non distinguitur a Patre, sed relatione tantum, in quantum dicitur ab eo: quæ dictio, generatio est. Unde nec apud nos desinit esse propria natura intellecti in re intellecta, ob id quod verbum nostræ mentis eamdem naturam intelligibiliter habet.
Ad tertiam dicendum, quod tres personæ sunt una res subsistens, si consideretur ipsa essentia seu natura absolute. Sunt enim unus Deus, utique subsistens, cui competit universorum creatio: suppositi enim est agere, maxime creare. Sunt autem tres personæ tres res subsistentes, si ad relationes considerentur. Divina equidem essentia, quamvis sit subsistens et secundum se quid absolutum, non tamen potest separari a relatione, quam necesse est inesse in Deo, ex hoc quod Verbum divinæ mentis conceptum in ea, est a Deo dicente. Nam et Verbum est essentia, et Deus dicens illud, est etiam essentia eadem, non alia. Hæ quippe relationes in Deo, sunt res subsistentes : quum in Deum accidens cadere nequeat, qui substantialiter perfectus est, secundum prædemonstrata. Est igitur unus Deus dumtaxat, quia una tantum in Deo est subsistens essentia. Sunt vero personæ plures, propter subsistentium relationum distinctionem. Unde in rebus humanis personarum distinctio non attenditur secundum naturam speciei, sed secundum adjuncta essentiæ specificæ. Participatione enim speciei plures homines sunt unus homo, secundum Porphyrium. Sicut igitur omnes homines non dicuntur simpliciter unus homo propter unitatem speciei, sed plures propter adjuncta naturæ; sic in divinis plures personæ confitendæ sunt propter relationum distinctionem, sed unus dumtaxat Deus, ob naturæ individualem unitatem. — Per hoc quarta ratio soluta est: quia essentia divina est principium individuationis ipsius Dei, et in alio Deo non est, sicut neque paternitas inest Filio.
Ad quintam solutio est, quod per relationes personæ distinguuntur secundum quod una ab alia emanat; sed in essentia unum sunt: quemadmodum eadem essentia est res habens esse naturaliter, et sui ipsius intelligibile verbum. Non tamen oportet ut essentiæ entitatem aliquam superaddat relatio. Nam quoniam omnes rerum perfectiones in divina essentia sicut in fontana origine supereminenter comprehenduntur, hoc quod naturis creatis per diversas formas competit, Deo unica forma, quæ est ejus supersimplex essentia, necesse est convenire: quemadmodum homo alia natura est homo, et alia justus, atque alia sapiens; Deus vero per ipsam suam essentiam Deus est, et sapiens, justus, sanctus, et quidquid ceterorum ei attribui potest. Non est ergo impossibile ut in ipsa Dei essentia contineatur, et quod distinctionis personarum ratio est, videlicet relatio, et quod eisdem commune est, absque hoc quod respectivum aliquid superaddat absoluto. — Et per hoc patet, quid ad sequentem objectionem dicendum sit. In ipsa nempe divina essentia, ob sui ipsius plenam ac superexaltatam perfectionem, oppositas relationes fundari nil prorsus prohibet: ut divina simplex essentia sit idem paternitati et filiationi, Patrique et Filio. Hoc autem non contingit in rebus creatis. Nam in illis relatio comparatur ad absolutum sicut accidens ad subjectum; non autem in Deo, sed per modum identitatis, secundum quod omnia quæ in eo sunt, ejus essentiæ identificari necesse est. Ex quo elucescit relationem in Deo veraciter esse, quum consequatur veram Dei operationem, videlicet intelligere et amare. Sed quomodo in eadem essentia contineri possit sine compositione, et quod distinctivum est personarum, et quod eisdem commune est, jam præexplanatum est.
Licet autem sint in Deo relativum et correlativum, non tamen ideo est in eo dependentia, sed respectus quidam, in quo relationis ratio fundatur. Quia etenim in Deo relationes accidentales non sunt, dependentiam non inducunt sicut in entibus creatis. Verumtamen nomen dependentiæ, ab imperfectione quæ est ex parte materiæ seu passivæ potentiæ vel possibilitatis, videtur esse impositum: ideoque in divinis nullatenus locum habet. Non est enim in Deo emanatio imperfecta, et entis in potentia a perfecto; sed est in eo dumtaxat diffusio actus ab actu: quæ omnem imperfectionem ac indigentiam tollit. — Et per hunc modum solvendum est quod de indigentia introductum est. Verum quippe est, quod Filius (sicut ipse contestatur) non potest a se facere quidquam, sed esse et agere est ei a Patre donatum:2 non tamen est in Filio indigentia. Nam perfecta æternitas et divinitatis plenitudo, quæ Filio a Patre et Spiritui Sancto ab utroque donantur, omnem penitus indigentiam præscindunt. Nam ratione æternitatis non est in personis emanantibus accipere exitum de potentia in actum, seu non esse ante esse. Indigentia autem nomen sortita est ab his effectibus qui perfectioni causarum suarum non æquantur.
Denique, licet de Patre et Filio Deus substantialiter prædicetur, non tamen ideo sunt plures Dii quia plures personæ. Nam propter relationum distinctionem, personæ numerantur; sed ob essentiæ unitatem, Deus unus est. Hinc quoque non est impossibile opposita quædam de uno Deo dici ratione distinctionis subsistentium relationum; sed quod hoc pluralitatem non introducat in Deum, aut in deitatis substantiam, patet ex dictis, eo quod universæ perfectiones tam vere quam simpliciter et econtra, in ipsa divinitatis natura comprehendantur.
Ad sequentem rationem dicendum, quod quum Verbum Dei sit Deus verus, in hoc solo a Patre distinguitur, quia est a dicente. Sicut igitur non est Verbum alius Deus quam Pater, sic nec est alius intellectus nec alia potentia; sed potentia est in Filio sicut in genito, in Patre autem sicut in generante. Non est ergo Filius imperfectus seu impotens, si generare non potest. Nam ex eadem potentia est ut Verbum concipiatur et dicens Verbum concipiat. Unde ex eadem potentia est, quod Pater generat et Filius generatur.
Licet autem Pater et Filius sint substantialiter unus Deus, non tamen sunt una persona: et ideo idem non generat se ipsum. Filiatio autem quæ distinguit Filium a Patre, non est in Patre, licet tam filiatio quam paternitas sint una essentia. Propterea est in Deo summa et supereminens simplicitas: quia quidquid in Deo est, est ipsa supersimplex divina essentia; et ideo omnia quæ in divinis sunt, sunt simplex unitas. Et licet hæc omnia humana ratione comprehendi nequeant, ex divina tamen auctoritate credibilia sunt.
Footnotes
Chapter 149 of 220