Skip to the text

Articulus 32

An naturali ratione demonstrari possit trinitas personarum.

SICUT denique superioribus rationibus quidam æstimaverunt, se veram trinitatem personarum in supersimplici Deo posse prorsus tollere; sic alii ex considerationibus quibusdam æstimant, eamdem superbenedictam superbeatissimamque Trinitatem se demonstrare posse. Videtur autem quod naturali ratione reperiri ac indagari possit. Bonitas enim est principium communicabilitatis. Quod ergo optimum est, communicabilissimum necesse est esse. Correspondebit ergo communicatio ipsi bonitati, ut scilicet præstantiori pleniorique bonitati attribuenda sit major diffusio sui ipsius. Bonitas autem divina omnino et omnimode perfecta est ac infinita, sicut in primo ostendebatur. Nulla ergo finitæ bonitatis diffusio ei correspondet, quæ ab infinita bonitate infinite occumbit.1 Sed processio creaturæ a Creatore, est emanatio bonitatis finitæ ab infinita bonitate, ut palam est. Non ergo in ea sistit divinæ bonitatis plenitudo: et sic præter emanationem creaturæ a Creatore, oportebit admittere processionem ad intra in Deo, quæ sit lucis a luce, actus ab actu, et Dei a Deo.

Præterea, sicut in Deo est infinita bonitas, sic et infinita communicabilitas ei competit, ut jam ostensum est. Aut ergo hæc divinæ bonitatis infinita communicabilitas potest in actum egredi, aut non. Si non, tunc erit inanis et impotens: quod de divina communicabilitate cogitare fas non est. Omnis namque virtus quæ in actum procedere non potest sibi correspondentem, inanis est et prorsus impotens: nam virtus est propter agere. sicut visus propter videre. Potest ergo infinita hæc Dei communicabilitas in actum sibi correspondentem egredi. Sed diffusio finitæ bonitatis infinitæ communicabilitati non correspondet: quum non sit proportio finiti ad infinitum, et pleniori communicabilitati congruat diffusio redundantior. Quod si finitæ bonitatis effluxio infinitæ communicabilitati correspondere dicatur, tunc possibile erit eamdem effluxionem finitæ infinitæque bonitati correspondere. sicut facile deducere potest qui vel parum ingeniosus est. Sequitur itaque necessarium fore, ut infinita Dei communicabilitas habeat sibi correspondens infinitum germen: quod eo ipso quo infinitæ perfectionis est, Deus est. Est ergo in divinis emanatio Dei a Deo. Quumque omnis rerum natura nobis id loquatur et instruat, quod omne trinum perfectum, sicut etiam summus philosophorum primo Cœli demonstrat, adjiciens illic, quod omnia super tria ponimus; videtur consequenter, quod usque ad trinitatem divina talis emanatio procedat, ne perfectissimo enti desit id in quo omnis natura perfecta est.

In perpetuis denique, et præsertim in æternis, non differt neque distat esse a posse, ut tertio Physicorum ait Aristoteles. Sequitur igitur, quod ab æterno divina communicabilitas in actum sibi proportionalem correspondentemque prodierit: et sic habebitur æterna emanatio ad intra in divinis.

Amplius, cujus natura secundum se communicabilis est, hoc communicat se continuo, nisi vel adsit quod per accidens communicationem naturæ impediat, aut libere eamdem differat. Redditur equidem natura quæ secundum se ipsam communicabilis est, incommunicabilis per accidens, vel ratione recipientis, utputa materiæ vel potentiæ aut subjecti: sicut dum lumen in densum et opacum corpus influxum fuerit, jam se cessat diffundere, quum tamen secundum se sit semper sui diffusivum. Secundo redditur natura aliqua incommunicabilis, ratione invidiæ seu parcitatis sibi adjunctæ: sed Dei natura est lumen purum et substantialiter ac totaliter bonum. Lumen autem inter omnia cernitur magis, citiusque communicabile est, si purum sit, non impeditum, atque exuberans in semetipso. Divinum vero lumen purissimum est et optimum. Nulla ergo ei adest communicabilitatis impedimentalis ratio. Potest ergo se diffundere in radium sibi coæternum. Aut ergo in radium dumtaxat finitum in esse et perfectione, aut etiam in radium perfectionis immensæ. Sed finitus radius communicabilitati infiniti luminis nullatenus correspondet neque proportionalis est; nec etiam repræsentativus est plenitudinis, bonitatis et communicabilitatis quæ sunt in fontano, puro et infinito lumine.

Adhuc, quod naturaliter communicabile est, hoc naturali diffusione aliqua communicat se. Naturalem quippe diffusionem hanc appello, quæ competit naturæ secundum quod natura est: quemadmodum fluit radius a lumine, et splendor ex luce, seu rivus ex fonte. Deus autem naturaliter communicabilis vel potius communicativus est sui ipsius, quum natura ejus sit bonitas pura et supersplendens lumen. Aliqua ergo naturali diffusione diffundit se. Sed emanatio creaturæ a Creatore non potest esse naturalis, sed libera solum, ut in primo deducebatur.2

Rursus, agens per naturam et naturaliter, agit secundum extremum sui posse: quod Deo non convenit in productione rei creatæ, quæ semper a superexaltata creativæ bonitatis plenitudine infinite occumbit. Est ergo necessario consequens, ut sit in Deo naturalis diffusio, quæ toti virtuti divinæ communicabilitatis correspondeat, et sit secundum extremum potentiæ divinæ fecunditatis, et naturaliter effluat: quod (ut dictum est) non potest esse in processu creaturæ, sed in eo tantum quo procedit omnino simile a simili; et sic emanans, erit Deus verus. At vero, quidquid excellentiæ, quidquid perfectionis fuerit in entibus secundis, hoc utique supereminenter est in primo ente. Cernimus autem in entibus creatis, quod paternalis fecunditas, et fecunda causalitas, sunt maximæ perfectionis; et quo fuerit ens causalius et fecundius, eo præstantius est et melius. Quod ergo præstantissimum et supereminenter bonum est, hoc in semetipso sui ipsius erit maxime diffusivum et communicativum. Non ergo poterit Deus carere in semetipso paterna fecunditate. Et hæc ratio sumitur ex ore Dei in Isaia, dum dicitur:3 Numquid ego qui alios parere facio, ipse non pariam? dicit Dominus. Si ego qui ceteris generationem tribuo, ipse sterilis remanebo? dicit Dominus Deus. Enimvero, in cunctis rebus et rerum ordinibus, videtur quod uniuscujusque entis perfectio in trinitate quadam consistit: scilicet in esse, posse et agere; in numero, pondere et mensura; in principio, medio et fine; in actu, potentia, et eorum colligatione; et ita in multis aliis, quæ quis subtiliter attendens comperiet. Itaque in omnibus est quædam trinitatis expressio. Hoc autem est evidens signum, quod in Deo sit quædam trinitas, et non naturarum. Nec sufficit quod sit dumtaxat in perfectione triformi, utputa in sapientia, potentia et bonitate, sicut dici solet: quia numerus divinarum perfectionum ad trinitatem non sufficienter reducitur. Nec sufficit, si quis dicat, quod secundum istas tres perfectiones sit Deus maxime causa universorum. Nam per voluntatem est potissime rerum causa, ut supra probatum est. Est ergo in Deo personarum trinitas.

Præterea, Augustinus fertur dixisse, quod evangelium Joannis, In principio erat Verbum, usque ad illum locum quo dicitur, Et vita erat lux hominum, ipse invenerit in libris et doctrina Platonis. Et quamvis Augustinus hoc non diceret, attamen veraciter (ut videtur) ita est, quod ex scriptis Platonis haberi possit quod in præfato loco a Joanne dictum est. Sed in hac parte evangelii Joannis aperte traditur divinitas Patris et Filii. Illa ergo Platoni innotuit; et non videtur quod aliter quam ex naturali lumine: erat nempe gentilis philosophus. Amplius, et est hujus confirmatio. Nam B. Bernardus secure dicit, quod maximus ille gigas (Platonem, inquit, loquor) dixerit se duo invenisse, tertium autem non potuisse invenire. Et ut innuit Bernardus, per duo intellexit Patrem et Verbum. Adhuc, Avicebron Platonicus philosophus, dicit paternum intellectum agere per verbum interius conceptum. Et rursus ait, quod lux a luce prima prime egrediens, sit verbum divinæ mentis: quæ omnia divina fides de Patre et Filio dicere consuevit.

Adjiciunt etiam aliqui quosdam philosophos dixisse, quod Deus sit monas gignens monadem, et in se suum reflectens ardorem: quod de Verbo et amore qui est Spiritus Sanctus, videtur debere accipi.

Footnotes

  1. art. xv, xvi. ↩

  2. art. xxxvi et s. ↩

  3. /s. LXVI, 9. ↩

Chapter 150 of 220