Skip to the text

Articulus 33

Et est introductio rationum quibus Richardus de S. Victore gloriatus est se non parum fecisse, utputa superbenedictam Trinitatem demonstrasse.

ENIMVERO nostræ religionis doctores quidam non minimæ auctoritatis, habentes fidei zelum, non jam dumtaxat probabili, verum etiam demonstrativa ratione arbitrati sunt se sanctam Trinitatem ostendisse. Credo namque (inquit Richardus), ad quorumlibet explanationem quæ necesse est esse, non modo probabilia, verum etiam necessaria argumenta non deesse, quamvis illa contingat interim nostram industriam latere.1 Nam (sicut post pauca addit) non est cujusvis animæ hujusmodi rationes de profundo et latebroso naturæ sinu elicere, et velut de intimo quodam sapientiæ secretario erutas, in commune deducere. Siquidem (ut rursus asserit) in natura creata legimus quid de natura increata pensare debemus. Hic igitur in libris suis de Trinitate, ut videtur, triplici potissime processu nititur Trinitatem demonstrare. Primus argumentationis suæ processus ex consideratione plenitudinis divinæ bonitatis sumptus est. Secundus vero in plenitudine divinæ felicitatis fundatur. Tertius autem vim suam sortitur ex consideratione plenitudinis divinæ gloriæ.

Ratio igitur prima in hoc consistit, quod Deo, in quo est omnis bonitatis plenitudo, summa caritas deesse non potest. Caritate enim, ut experimur, nil dulcius, ea quoque nil melius. Amor autem est vis tendens in aliud. Amoris namque est unum alteri ut amantem amato unire: quoniam propter sui ipsius proprium privatumque amorem, nullus dicitur proprie caritatem habere. Unumquodque autem in tantum est amabile, in quantum fuerit bonum. Omnis vero creata bonitas finita est. Non ergo amabilis est summa caritate quæ in Deo est et infinita exsistit. Si ergo est in Deo summa et plena caritas (est autem), tunc consequens est, ut sit in ipso pluralitas personarum.

Secunda ratio est: Quemadmodum enim plenitudo bonitatis, sic et felicitatis plenitudo exigit summam Deo inesse caritatem. Sicut nempe caritate nil melius, sic ea nil jucundius cernitur. Jucunditas autem ad beatitudinem attinet. In divinæ igitur felicitatis plenitudine summam necesse est caritatem fateri. Caritas denique plena hoc requirit, ut sit qui eam exhibeat et impendat, adsitque ei cui impendi possit. Sed caritas ista perfecta esse non valet neque jucunda, si non sit mutua: proprium etenim amoris est, ut amans ab amato diligi velit. Itaque in pleno atque jucundo amore necesse est esse qui amorem impendat, et qui amorem rependat: quod sine pluralitate personarum contingere nequit. Gratuiti ergo amoris exhibitio, et debiti amoris recompensatio, veram personarum pluralitatem in simplici Deitate requirit.

Tertia denuo ejus ratio est: Quidquid ad gloriæ plenitudinem pertinet, ei necesse est inesse cui nil perfectionis deest. Nil autem alicui gloriosius, nil magnificentius, quam nil habere quod nolit communicare: hoc enim caritatis puræ, caritatis sanctæ (cui plena inest bonitas, nulla cohæret invidia) proprium est, ut sic se communicet et diffundat. Si igitur in Deo non est personarum pluralitas, non erit in eo cui communicare possit infinitam illam plenitudinis suæ abundantiam. Sed hoc esset, vel quia se sic communicare nolit, quum tamen possit; aut possit, quum tamen non velit. Sed non posse, omnipotentiæ ejus repugnat; nolle vero se communicare, suæ benevolentiæ non congruit. Plenitudo ergo divinæ gloriæ hoc exigit, ut omnipotentia benevolenter se communicet. Nam gloriæ plenitudo sine illo haberi non potest, quo nil dulcius nilque possidetur jucundius. Caritatis autem deliciis delectabilius nihil exsistit. Sed his deliciis æternaliter Deus careret, si sine consorte in solio majestatis subsisteret.

Sed hæ rationes, quamvis personarum pluralitatem, nondum tamen earumdem trinitatem ostenderunt. Ex eisdem igitur considerationibus procedit ad Trinitatis demonstrationem, ex quibus pluralitatem vel potius dualitatem ostendit divinarum personarum. Nam quemadmodum plenitudo bonitatis et felicitatis ac gloriæ, caritatem in Deo exigit tantam, qua major esse non potest, sic prorsus talem requirit, qua melior esse nequit. Caritas autem optima et consummata hoc potissime proprium habet, ut velit alterum diligi sicut se, ut videlicet sit tertium condilectum, alterni amoris duorum insolubile vinculum. Duorum equidem se summe ardentissimeque diligentium, utriusque gaudium in hoc consistit, ut iste intimo amore diligat illum et redametur ab eo, ille quoque intime hunc amet et ab eodem diligatur: aliter non foret mutuus amor. Quamdiu ergo iste ab illo solus diligitur et econverso, uterque dulcedinis suæ delicias solus possidet: quod summæ benevolentiæ non convenit, quæ quidquid habet, in commune deducit. Ut ergo uterque possit has amoris delicias communicare, necesse est eos condilectum habere. Prolixe autem et multipliciter argumentatur Richardus iste, ad demonstrandum conclusionem hanc nunc illatam; sed vis processus ipsius jam tacta est.

Footnotes

  1. lib. I, art. XXXVIII, LXXIX. ↩

Chapter 151 of 220