Articulus 34
Quod trinitas personarum in supersimplici Deitate, naturali ratione indagari nequeat nec demonstrari; et quid ad ea quæ Richardus introduxit, respondendum sit.
SED ne putetur fidei veritas humanæ argumentationi vanisque rationibus inniti, et non potius in solidissima increatæ veritatis firmitate stabiliri, ostendendum est præinductas rationes non esse demonstrativas. Sed non multum cupio rationes has curiose solvere : imo neque solvendæ essent, nisi quidam eas demonstrativas existimarent. Solvendæ sunt ergo brevissime, ut agnoscatur qualiter eis obvietur a non ponentibus personarum trinitatem : quippe qui has rationes demonstrativas existimaret, credens eis indissolubilem concludendi inesse virtutem, si inopinatam promptamque adversariorum responsionem audiret, vel minui vel exstingui posset in eo fides quæ est circa confessionem Trinitatis. Rationes denuo quæ in articulo tricesimo secundo inductæ sunt, magis videntur philosophicæ, quam ceteræ ultimo articulo insertæ.
Dicendum igitur ad tres rationes articuli tricesimi secundi, quod secundum theologos duplex solet in Deo considerari potentia : absoluta scilicet et ordinata. Dicitur autem potentia ordinata, quæ per sapientiam informata est, et agit secundum præconceptas factibilium rationes. Sic etenim dicitur Deus ars rationibus plena : agit nempe omnia secundum æternarum rationum et idearum quæ in lumine mentis suæ subsistunt contemplationem, sicut in libro primo multiformiter probatum est. Dicendum ergo, quod in productione rerum Deus operatur non secundum suam potentiam absolutam, sed ordinatam. Quod vero nil producat secundum totum virtutis suæ atque communicabilitatis, dicerent philosophi non oriri ex defectu divinæ virtutis, sed ob incapacitatem producti, eo quod nil (secundum eos) capax sit tantæ perfectionis, quanta in fontana Deitate consistit.
Ad quartam diceret adversarius, quod bonitas Dei est intellectualis : ideoque non jam naturaliter, sed sapientialiter operatur. Sapientis autem est ordinare et determinare dona sua. Ideo non erit consequens, ut totam communicabilitatis suæ plenitudinem transfundat in aliquid. —
Ad quintam responderent veritatis hostes, quod Deus omnibus communicabilior est, quum sit fons universæ naturæ et bonitatis; non tamen hinc consequens est, ut sit in Deo emanatio ad intra: hoc enim, ut dicunt, summæ et puræ simplicitati derogat. Rursus, summæ illæ divinæ substantiæ, quæ post Deum, primum in rerum universitate ordinem sortitæ sunt, non producunt filios seu simile in specie: non enim intelligentia intelligentiam gignit. Minus ergo (ut dicunt) erit hoc in Deo. — Ad sextam, solvendum est sicut dictum est in deductione illius rationis; nec convincit replicatio, quia voluntas comprehendi utique possit sub potentia.
Ad Augustinum vero dicendum, quod per verbum Dei Platonici intelligebant, vel rationem exemplarem seu ideam mentis divinæ, per quam sapientissimus Dei intellectus omnia causat, sicut frequenter ostensum est in primo libro ex doctrina Platonis.1 Consimiliter est dicendum ad auctoritatem Bernardi. Verumtamen multi Catholicorum existimaverunt quosdam philosophorum, et potissime Platonem, Trinitatem, aut certe Patris et Verbi divinitatem, attigisse; sed non est ita: imo si quidam eam agnoverunt, non ex naturali lumine agnoverunt. Multi namque Platonicorum christiani fuerunt; et quod illi dixerunt de sancta Trinitate, Platoni vicissim attribui potuit, præsertim quum in verbis magna reperiatur utrobique consonantia. Tanta equidem est in verbis consonantia, ut hæretici quidam, ex doctrina Platonicorum erroris occasionem acceperint de Filio Dei, dicentes eum esse creaturam, quemadmodum superius de Ario et Eunomio diffuse tractabatur.2 Rationes enim quæ paulo ante ad probationem Trinitatis inductæ sunt, Platonem et sectatores ejus compulerunt dicere, Deum naturale quoddam et sibi coæternum habere germen, sicut in primo habitum est.34 Sed non est cogitandum, quod unquam aliquis purus philosophus dixerit tale germen Deo consubstantiale et coæquale esse : nam eo ipso quo recepit ab alio quidquid est, secundum documenta Procli summi Platonicorum, necesse est ipsum inæquale esse et minus perfectum; et hoc Arius etiam dixit. Sed præostensum est hoc non fore necessarium:5 genitum nempe æquari potest naturæ generantis. Quod insuper adjectum est de verbis Avicebron, intelligendum est quod per verbum paternæ mentis, accepit primam et summam creaturam: Plato namque, quem sequitur, dixit omnia facta esse per intelligentialem dictionem. Unde omnes res creatæ, sunt verba quædam divinæ dictionis: sicut scriptum est, Ipse dixit, et facta sunt. Non ergo mirum, si excellentissimam Dei creaturam appellaverint verbum paterni intellectus.6 Nam hoc modo, ratione scilicet supereminentis participationis divinæ perfectionis, dixit Arius Christum et unigenitum esse Dei, et primogenitum creaturarum. Sed mentita est iniquitas sibi, sicut ante contra eum multipliciter ex sacræ Scripturæ testimoniis argumentatum est.7 Est enim Christus verus Deus, et totius deitatis plenitudinem, non participationem, accipiens a summo Genitore.
Porro, ad omnes rationes Richardi una daretur ab adversario responsio, quod scilicet in Deo sit summa caritas, sicut [et plenitudo] divinæ bonitatis, quæ etiam est objectum voluntatis divinæ. Non tamen ideo exigeretur pluralitas in personis: quia sicut in supersimplici divino esse cunctæ perfectiones continentur sicut in supervivali fonte et omnimode perfecte, sic in eo est ratio perfectæ amabilitatis, plenæ gloriæ ac summæ felicitatis. Quod etenim in inferioribus fit per plura, fit in superioribus per pauciora; in Deo autem omnino simplicissime.
Quod rursus dicitur, dictum esse a philosophis, Monas gignit monadem, multipliciter exponi potest. Quidam enim philosophorum dixerunt ab uno simplici uniformiter se habente, non posse procedere nisi unum simplex: sicut Avicenna dixit, a Deo immediate primam dumtaxat intelligentiam effluxisse. Verumtamen, quidam solent dicere non mirum esse, si Spiritus Sanctus, qui olim per os asinæ Balaam loqui voluit, sit etiam per Platonem seu philosophorum quosdam tantam de Trinitate veritatem effatus.8 Sed quid Deus facere velit, humanus sensus metiri non præsumat. Quid autem naturalis ratio possit, jam inquiritur.— Denique, pulchræ et bonæ sunt rationes circa probationem Trinitatis inductæ, quamvis demonstrativæ non sint: sicut nec illæ quæ nuper contra Trinitatem adductæ sunt.9 Rationes tamen Richardi non sunt admodum philosophicæ, sed devotæ, mentique sinceræ sapiunt. Quod autem eas dixit demonstrativas, insufficienter dictum est: nec enim essent tanquam demonstrationes adversariis proponendæ. Amor quippe est ad alterum vel tanquam ad alterum, quum dicat Aristoteles, quod amor qui est ad alterum, oriatur ex amore qui est ad se ipsum: ideo ex perfectione divini amoris concludi non posset adversario trinitas in personis in supersimplici Divinitate. Hæc igitur sanctæ Trinitatis agnitio non nisi ex fonte divini cordis manavit, et supernaturalibus divinæ virtutis argumentis fulcitur, quibus præostensum est fidem inniti.
Footnotes
Chapter 152 of 220