Articulus 35
Cur potius divini esse unitas, quam personarum trinitas, demonstrativa inquisitione indagari possit.
PALAM est autem, ab agentibus suppositaliter distinctis non posse eamdem numero egredi actionem, nisi propter naturæ unitatem: agere enim et esse, est suppositorum; ideoque personaliter et substantialiter diversorum non est una numero actio secundum egressum ab agentibus. Natura autem est principium operandi et agendi ratio. Quoniam ergo creatio rerum toti Trinitati et cuilibet personæ sigillatim attribui solet, manifestum est hoc esse propter identitatem essentiæ et naturæ unitatem, quæ in personis neque partitur neque numeratur. Sicut ergo trium personarum est eadem virtus et una substantia, sic sunt unum principium creaturæ: sicut etiam Pater et Filius sunt unum principium Spiritus Sancti. Hinc igitur palam est, cur potius ex naturis rerum demonstrari possit Deum esse, et alia quæ ad essentiam consequuntur, utputa Deum fore simplicem et incommutabilem, unum et æternum, quam quod sit trinus. Causa enim relucet in effectu secundum quod est causa, quum effectus omnis sit quædam participata similitudo suæ causæ. Est autem Deus causa rerum ut unus. Non tamen ob id removere oportet omnem Trinitatis resplendentiam in creaturis:1 imago nempe Trinitatis, sicut præhabitum est, in omnibus entibus quodammodo expressa est, non tamen eatenus ut ex hac relucentia naturali ratione demonstrari queat superbenedicta Trinitas; sed aptæ similitudines elici possunt ex rebus, ad probabilem fidei manifestationem rationabilemque deductionem.
Adhuc, omnis creata perfectio et bonitas a supersublimi Dei puritate ac perfectione infinite occumbit, distat et deficit. Quomodo ergo verum est quod Richardus dixit, Credo (inquiens) ad quorumlibet explanationem quæ necesse est esse, non modo probabilia, verum etiam necessaria non deesse argumenta? Neque rursus verum est, quod ex ipso naturæ sinu (ut verbis ejus utar) elici possit ratio demonstrans omne id quod de Creatore necesse est esse. Non enim idonea est natura creata, neque tam lucenter superexaltata tam Creatoris sui plenitudinem repræsentat, ut ex ea sortiri possit demonstratio ad divinorum necessariorum omnium explanationem: præsertim quum a quodam non mediocris auctoritatis viro et cui contradicere non congruit, dictum sit:2 Fides non habet meritum, cui humana ratio præbet experimentum. Et quidam: Sanctæ Trinitatis confessione nil altius, nil prorsus incomprehensibilius.
Footnotes
Chapter 153 of 220