Skip to the text

Articulus 36

De incarnatione Verbi, et quemadmodum intelligenda sit secundum orthodoxæ fidei documenta.

PORRO, quum circa divinarum personarum deitatem ac humanitatem Christi Scripturæ sanctæ sacra series principaliformiter versetur, jamque de supersancta Trinitate determinatio sit præinducta; superest ut nunc de incarnatione Filii Dei pandatur fidei contestatio. Hanc equidem Verbi incarnationem, post confessionem Trinitatis, manifestum est summe admirabilem fore et prorsus ineffabilem, sicut posterius satis innotescet. In omni autem genere, primum est dignissimum, et in ipsum fit ceterorum reductio. Si igitur inter omnia Dei opera incarnatio incomprehensibilitatis primatum sortita sit, tunc in eam et in ipsius fidem alia mirabilia ordinantur.

Vera denique personarum trinitate in una simplicique natura subsistente, hanc Dei incarnationem sic Filio attribuimus, ut neque Patri, neque Spiritui Sancto, neque essentiæ adscribi valeat. Dicitur enim Joannis primo: Et Verbum caro factum est. Et Apostolus ait: Quando venit temporis plenitudo, misit Deus Filium, etc. Et Propheta ait: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo David germen justum.1 Et post pauca:2 Et hoc est (inquit) nomen quod vocabunt eum, Dominus justus noster. In Hebræo scriptum est nomen Domini tetragrammaton, quod Deo dumtaxat appropriatum est.

Quod autem in Christo divina humanaque natura vere convenerint, omnia ejus opera insignia et humilia manifestant.3 Quod enim cordium secreta agnovit (ut scriptum est: Ipse enim sciebat quid esset in homine), quod mare et venti ei parent, quod mortuos suscitat, quod adhuc infans a regibus tam magnifice cœlesti supersplendenti sidere quæritur et adoratur, quod ei natura omnis obedit, et non ei tantum, sed et servis ejus, quod cœlos conscendit:45 hæc omnia divinum quiddam in eo ostendunt. Quod autem ex Virgine nascitur, quod fatigatur, quod tremit et moritur, humanitatem veram in ipso exigunt.

Denuo, ipsius quoque Salvatoris verba incarnationis suæ veritatem adstruunt. Quod enim de Spiritu Sancto loquens ait, Ille de meo accipiet, et, Omnia quæ habet Pater, mea sunt, et, Ego et Pater unum sumus: hæc utique divinitatem ejus designant. Quod autem dixit, Nunc autem turbata est anima mea, et, Tristis est anima mea usque ad mortem, et, Pater major me est, humanitatis veritatem veramque naturam in ipso profatur. — Quoniam quidem hæc omnia tam sublimia opera ac verba, opera quoque tam humilia et fragilia, uni eidemque personæ adscribuntur: ut scilicet ea quæ Dei sunt, homini Christo Scriptura attribuat; et quæ sunt hominis, Deo indistincte: hinc necesse est nos confiteri, per incarnationem sic divinam humanamque naturam in Christo unitas, ut secundum hypostasim unam atque suppositum accipiatur facta Verbi incarnatio. Quumque secundum hypostasim et suppositum sit incarnatio credenda, non autem secundum unionem in natura in qua personæ communicant; ex hoc constat, quod non oportet Patrem aut Spiritum Sanctum esse incarnatum eo quia Filius incarnatus est.

Divina autem et humana quæ Christo attribuuntur, oppositionem vehementem habent: de eo enim dicitur, quod sit æternus, incommutabilis et omnium Creator; rursus, quod sit natus ex tempore, passibilis et crucifixus. Opposita vero de eodem secundum idem dici non contingit. Licet ergo identitas sit ejus de quo hæc dicuntur, quia de eodem supposito dicta sunt; distinctio tamen est facienda quoad id secundum quod prædicantur: quædam nempe ratione naturæ assumentis, cetera vero ob assumptam naturam enuntiantur.

Enimvero, quoniam nunc elucescit unionem Dei cum natura humana, non quidem in natura sed persona fore intelligendam; sciendum quod illorum unio dicitur fieri in natura, ex quibus constituitur integritas speciei alicujus: quemadmodum ex animæ et corporis copula una resultat species. Dicitur enim proprie natura id quod totum hoc continet quod ad speciei integritatem pertinet. Est autem impossibile ut alicui jam in ratione speciei et naturæ completo, aliquid uniatur in unitate naturæ, nisi species prior solvatur. Species enim rerum se habent sicut numeri, in quibus cujuscumque unitatis additio vel subtractio speciem variat. Ideo naturæ jam prorsus perfectæ secundum speciem, nil advenit in unitate naturæ, nisi prior species solvatur. Nil tamen prohibet reperiri in individuo talis speciei ea quæ ad speciem non pertinent, et possibile est ea uniri in supposito, quæ in specie seu natura uniri nequeunt: sicut humanitas et albedo in Socrate. Unio ergo Verbi cum homine non secundum naturam facta est: Verbum enim omnino immutabile est et incorruptibile. Est tamen facta secundum suppositum seu in persona. Nam natura humana ad divinum esse Verbi assumpta est; nec in propriæ suæ speciei esse suppositata est, sed ad altius esse elevata. Ad unitatem quippe suppositi requiritur unitas esse seu exsistentiæ, non autem essentiæ. Divinum autem esse penitus immutabile est: ideo non potest fieri actus aut entelechia corporis. Quum ergo divina natura sit in se omnimode perfecta, et quidquid ad specificam perfectionem in ceteris naturis exigitur supereminenter possidens, nil ei advenire potest ad ejusdem speciei seu naturæ unius constitutionem; sed ad suppositalitatis suæ subsistentiam assumit naturam creatam.

Cujus optima similitudo est in unione corporis et animæ, licet non sit omniquaque simile. Sicut igitur corpus ad esse animæ transit (largitur enim anima corpori subsistentiam et esse), quemadmodum jam dictum est, assumitur natura

Joann. XVI, 14.

Ibid. 15.

Ibid. x, 30.

Ibid. xii, 27.

Matth.

XXVI, 38.

Joann. XIV, 28. humana ad esse Verbi. Sed anima et corpus etiam secundum naturæ unitatem conjungi necesse est, et esse illud est ita totius compositi quod ex anima et corpore constat, ut perfectum esse non possit, si unum componentium segregetur. Hoc autem divino esse Verbi non competit; est tamen sic totius, quod in Verbi et humanæ naturæ unione subsistit, et una persona sit in hac naturarum unione: ob cujus unitatem et ipsius esse communicationem, ea quæ hominis sunt, Deo, et quæ Dei sunt, homini veraciter possint attribui. Comparatur insuper anima ad corpus, et sicut ad materiam, et sicut ad instrumentum. Unio autem naturæ divinæ ad humanam, non est in natura, sed persona: ideo non unitur Verbum carni sicut materiæ, sed sicut instrumento. Instrumentum autem quoddam est proprium et conjunctum, sicut corpus et ejus membra quoad animam; terebellum autem et securis sunt extrinseca et communia animæ instrumenta. Per instrumentum autem conjunctum unus dumtaxat operatur; per idem autem terebellum plures operari possunt, quum sit extrinsecum instrumentum. Omnes denique homines comparantur ad Deum sicut instrumenta quædam, sed sicut instrumenta communia et separata. Nam per ea Deus operatur non ea tantum quæ sibi soli conveniunt, sed quæ omni rationali creaturæ competunt: ut sunt, juste agere, bene sapere, et veritatem diligere. Sed naturam humanam Christi Verbum assumpsit, ut per eam efficiat operationes sibi proprias: quemadmodum anima tua per corpus tuum sibi appropriatas producit actiones. Per naturam equidem humanam Christi, instrumentaliter agit Deus sibi tantum competentia opera: ut sunt, mundare et tollere peccata mundi, facere filios Dei adoptivos, et conformia. Verumtamen (sicut Augustinus ait contra Felicianum) hujus unionis major daretur similitudo, si juxta quorumdam æstimationem poneretur unus intellectus in cunctis hominibus: sic enim intellectus præexistens conceptui hominis uniretur de novo, ut ex utroque fieret persona una, sicut de Verbo et natura hominis in Christo jam explanatum est. — Hæc autem quæ jam habita sunt, adhuc plenius patebunt. Nunc autem in tantum dictum sit.

Footnotes

  1. Jer. XXII, 3. ↩

  2. Ibid. 6. ↩

  3. Joann. I, 14. ↩

  4. Joann. II, 25. ↩

  5. Galat. IV, 4. ↩

Chapter 154 of 220