Articulus 37
De errore Photini et Sabellii circa incarnationem.
AUDIENS quippe infelix illud hæreticorum collegium Verbi incarnationem, multiplicem introduxit propriarum adinventionum maneriem, ad explanandum divinæ Incarnationis mysterium. Photinus igitur Ebionem et Cerinthum secutus, dixit Christum purum esse hominem, Deum negans incarnatum. Unde secundum istos, homo potius deificatus est quam Deus incarnatus. Dicunt enim Christum præ ceteris Divinitatis nomen sortitum, non ob naturæ communionem, sed sanctæ vitæ profectum, et gratiæ excellentiam. Sabellius vero Christum dixit verum Deum; sed Patrem dixit incarnatum, passum et crucifixum, et ex tunc filiationis nomen suscepisse, ex quo de Virgine natus esset. Veram nempe trinitatem in Deo non credidit. Hoc itaque istis commune est, quod dicunt Filium Dei ex Virgine initium sumpsisse filialis exsistentiæ. In hoc autem discrepant, quod Photinus non asseruit Christum Deum verum: quod tamen contestabatur Sabellius. Sed quoniam istorum positiones et rationes ante positæ sunt, solutæ ac reprobatæ, in his videlicet quæ circa divinitatem Filii Dei prædeterminata sunt, superfluum videtur etiam nunc illas reiterare.1
Footnotes
-
art. XXV. ↩
Chapter 155 of 220