Articulus 38
De falsitate Arianæ positionis circa Verbi incarnationem.
QUÆ denique jam præhabita sunt, non congruit rursus resumere. Arius igitur veram trinitatem divinarum personarum in una simplicique natura credere nolens, dixit solum Patrem verum Deum Filiique creatorem; Filium autem dixit ante sensualem hunc mundum, imo ante ceteras creaturas diu creatum, Patrisque jussa exspectantem, et sic tandem Patris jubente imperio, omnia produxisse, etiam Spiritum Sanctum, quem Arius finxit, et eum sequens Macedonius, Patre et Filio minorem, et ministrum utriusque. Denuo, quoniam ad positionis suæ corroborationem ea quæ humanæ defectioni ac passibilitati attinent assumpsit, inductus est ut diceret in Christo aliam non fuisse animam quam Verbum, ne scilicet propriorum argumentorum vim dissolveret, aliam ponendo formam in Christo loco animæ, quam naturam Verbi. Hinc ergo callide removit a corpore Christi animam, ne etiam compelleretur duplicem naturam secundum speciem perfectam in eadem persona confiteri, utputa divinam et humanam.
Licet autem divina natura species non sit, quemadmodum in primo demonstratum est; dicitur tamen perfecta secundum speciem: nam quidquid ad substantialem Dei perfectionem pertinet, comprehendit. Species enim per ultimam differentiam determinata, totam individuorum quidditatem exprimit plene et distincte: quod generi non convenit. Rursus, divina natura est tanquam species, quum sit tribus personis communis; non tamen est vera species nec universale. Universale etenim est unum in multis: ideoque natura universalis multiplicatur numero suppositorum. Tres autem personæ, in quibus divina natura impartibiliter subsistit, sunt potius unum quam multa. — Hæc autem de positione Arii, ante ad longum pertractata sunt et destructa:1 quibus nunc quoque hoc addi potest. Nam ut Arius iste confitetur, Verbum inter omnia creata purioris ac sublimioris naturæ est, et ob id est tantum naturæ intellectualis, multo amplius quam ceteri spiritus cœlestes. Non ergo potuit esse formale principium operationum sensitivæ animæ: quæ tamen in Christo veraciter fuerunt, siquidem comedit et esuriit, quæ sine sensitiva anima non sunt. Citra Verbum igitur esset in Christo anima solum sensitiva: quod absurdum valde est in theologica veritate. Nec minus perniciosum est id ipsum in naturali et philosophica facultate. Quod namque in uno supposito plures substantiales formæ esse non possint, ab Aristotele et Peripateticorum sapientia subtiliter demonstratum est. Adhuc, secundum hanc opinionem, non esset Christus animal. Est nempe animal, substantia animata sensitiva. Quod autem sensitivam animam non habet, tale non est. Quo concesso, consequens erit quod nec Christus sit homo. Remoto enim genere, removetur species. Amplius, idcirco Dei Filius ea quæ nostræ naturæ sunt assumpsit, ut mundaret eadem secundum totam speciem a peccatis: non quod peccatis subjacuerit in Christo natura nostra; sed per illam sic assumptam purgavit nostram quæ in nobis est. Origo autem peccati ab anima manavit, et in ipsa est peccatum ut in subjecto. Plus igitur necessarium fuit animam assumi quam corpus. Hæc itaque quæ nunc dicta sunt, cum his quæ nuper multipliciter huic errori opponebantur, sufficiant.
Footnotes
-
lib. II, art. xix et s. ↩
Chapter 156 of 220