Articulus 39
Et est reprobatio Apollinaris circa incarnationem.
HÆRETICORUM equidem, his quidem circa animam Christi errantibus, videlicet Arianis, his vero circa corpus ejus, scilicet Manichæis; Apollinaris iste rudem et impium errorem introduxit circa utrumque. In primis igitur dixit, in Christo non fuisse rationalem animam, sed sensitivam dumtaxat.1 Verbum autem dixit fuisse corpori Christi loco mentis. Quia etenim timor et tristitia in Christo leguntur exstitisse, quæ neque Verbo neque informi corpori valent competere, admisit in Christo animam sensitivam tantum. Opera insuper intellectivæ partis a Verbo dixit profluere. Amplius, corpus Christi dixit neque phantasticum, sicut Manichæus, neque cœleste, sicut Valentinus, neque ex Virgine sumptum, sicut Photinus et Sabellius; sed, quod omnibus his perniciosius sonat, aliquid Verbi dixit in naturam corpoream conversum: hinc motus, quia dictum est, Et Verbum caro factum est.2 Quod sic intellexit, quomodo alibi legitur:3 Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam. Quod ideo dictum videtur: nam in vinum aqua conversa est. Quamvis autem in hoc cum Ario Apollinaris conveniat, quod ait Verbum fuisse Christo loco intellectualis animæ, dissonat tamen ab Ario, ponens Verbum Dei verum Deum. Unde et Christum fatetur Deum verum, sicut et Sabellius.
Hæc omnia autem facile confundi possunt. Quum enim secundum præostensa in primo, Deus sit omnino impartibilis et immutabilis, si aliquid de natura Verbi in carnem conversum est, totum Verbum conversum foret:4 in simplici enim non est accipere partem et partem, aliter esset partibile. Præterea, quod in aliud convertitur, quod erat, esse desinit: quod incommutabili Deo non congruit. Amplius, quod simpliciter perfectum est, semper in optima sui dispositione exsistit. Si autem in carnem Verbum conversum foret, non sine magnæ perfectionis puritatisque suæ præjudicio incarnatum esset, neque simpliciter perfectum foret: quod tamen superius deductum est.5
Quod autem dixit Verbum loco animæ fuisse intellectualis in Christo, rude est. Declaratum est enim in primo, quod Deus sit pura in se subsistens bonitas, nulli prorsus ob sui supersublimem exaltationem formaliter commiscibilis.6 Non ergo potest esse actus corporis. Adhuc, materia et forma proportionem requirunt. Verbum autem, quum sit verus Deus et infinitum in semetipso, nulli corpori proportionale est. Non igitur erit alicui loco specificæ ac ultimatæ perfectionis. Non ergo ponit corpus Christi in specie animalis, neque sicut mens unitur corpori. Est ergo in Christo, citra Verbum, intellectualis essentia speciem præstans. Præterea, impossibile est aliquid poni in specie sine his quæ sunt de ratione speciei. Ad rationem autem hominis principalissime rationalis anima exigitur. Sine ea ergo Christus verus homo non fuisset. At vero, impossibile est materiam informari forma substantiali, et non sortiri speciem ab ea: forma enim dat esse. Esse vero nullum exsistit in re universaliter, sed tantum singulariter. Etenim nihil est in genere, quod non sit in aliqua specierum ejus. Si igitur in Christo erat anima tantum sensitiva, ponebat corpus in specie animalis: non utique rationali, sed, quod dici nefas est, irrationali; et sequerentur ea quæ nimis absurda sunt. Amplius, illius speciei naturam Verbum assumpsit, cum qua natura assumpta a Verbo vehementiorem magisque essentialem similitudinem habet. Quod autem ex corpore et anima solum sensitiva congregatum est, naturæ irrationali similius est quam rationali. Nec enim dari potest medium inter animam cognoscitivam rationalem et irrationalem, quum frequenter præhabitum sit, species rerum se habere instar numerorum. Verius igitur assumpsisset Deus naturam irrationalis animalis quam humanam: quod prorsus intolerabilis error est. Porro, sicut jam contra Arium argumentatum est, idcirco naturam nostram Deus assumpsit, ut purgaret eam. Peccatum autem et ejus purgatio circa intellectivam animæ partem potissime consistunt. Decuit ergo penitus rationalem animam assumi. Alia autem huic errori objici possent, sed posterius tangentur.
Footnotes
Chapter 157 of 220