Articulus 40
Contra Valentinum circa præsentem materiam.
VALENTINUS autem, qui etiam naturam corpoream terrenam a diabolo creatam asseruit, dixit corpus Christi non ex Virgine sumptum, sed de cœlo delatum, per Virginemque tanquam per aquæductum transisse. Motus est autem ex verbis quibusdam veritatis, quæ ipse false concepit: unde et impietatis fructum, utputa falsitatem, ex illis parturivit. Apostolus igitur ait: Primus homo de terra terrenus;1 secundus homo de cœlo cœlestis. Denique apud Joannem scriptum est: Nemo ascendit in cœlum, nisi qui descendit de cœlo, Filius hominis, qui est in cœlo.2 Hæc et conformia quæ Christi descensum et missionem a supernis contestantur, ad suæ falsitatis fulcimentum traxit Valentinus: quæ tamen secundum veritatem Christo conveniunt secundum divinam ejus naturam, non autem secundum humanam.
Est equidem hæc opinio penitus incongrua. Ea enim quæ ejusdem speciei sunt, ex principiis ejusdem naturæ et rationis necesse est constitui: species etenim unaquæque habet determinata essentialia sui principia. Sed materia ceterorum hominum, et quæ de ratione hominis est, videlicet os et caro, est mixta et ex elementis constans; corpus vero cœleste ab hac materia specie distinctum est, sicut in libro Περὶ γενέσεως Aristoteles demonstravit: cujus distinctionis evidens signum est motuum diversitas. Christus autem verus homo erat. Habuit ergo carnem et ossa, et non solum cœleste corpus. Præterea, ad Galatas scribens, Apostolus ait, quod Deus misit Filium suum factum ex muliere.3 Rursus, Matthæus ait, quod Jacob genuit Joseph virum Mariæ, de qua natus est Jesus. Et adhuc, Scriptura multoties appellat sacram Virginem, Matrem Christi, sicut dictum est:45 Stabat juxta crucem Jesu Mater ejus. Amplius, ad Romanos ait Apostolus de Dei Filio, quod factus est ex semine David secundum carnem.6 David autem terrenum et non cœleste habuit corpus: ergo et Christus. Unde relinquitur, quod ex Maria virgine sit veraciter natus: ex ea ergo carnem assumpsit, aliter non esset illa Mater ejus.
Footnotes
Chapter 158 of 220