Skip to the text

Articulus 41

Et est improbatio Manichæorum circa incarnationem.

MIRABILE est autem de perversitate hæreticorum, quod quum tanta tamque manifeste adinventionum suarum destructiva sacræ Scripturæ testimonia comperire potuerint, cur illis relictis vel perverse intellectis, ad pauca quædam sanctæ Scripturæ eloquia se transtulerint, quæ eis aliqualem apparentiam præbebant, quamvis nullam darent efficaciam sapienter intellecta. Sic igitur Manichæi fœtidissimi legem et Prophetas negantes, totamque naturam corpoream a diabolo creatam asserentes, tota evangelicæ narrationis serie relicta, quæ aperte et multipliciter Christo attribuit quæ veræ humanitatis humanæque infirmitatis sunt, videlicet quod sit ex Virgine natus, et quod crevit, comedit, ambulavit, fatigatus est, esuriit, se passurum prædixit, timuit, quod vere passus est: his (inquam) relictis, dixit Manichæus et ab eo decepti, Christum non veram sed phantasticam tantum assumpsisse carnem. Quia etenim Christus venit ut dissolveret opera diaboli, non decuit eum assumere creaturam illius, carnem scilicet, quæ secundum immundissimum Manichæum, est facta a diabolo. Introduxerunt vero pro se verba Apostoli dicentis:1 Misit Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati; et rursus:2 In similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo.

En hæc pauca verba attendit Manichæus, et adspicere noluit tam innumera Scripturæ testimonia quæ ei contrariantur: quamvis nec ista et his (si quæ sint) similia, ei faveant. Non enim absolute dixit Apostolus, Christum venisse in similitudinem carnis; sed addidit, peccati: innuens carnem Christi carni peccati non esse similem secundum exsistentiam, quoad hoc quod est ex parte peccati, quamvis eidem secundum apparentiam similis exstiterit.3 Denique, Christus dicitur habitu inventus ut homo. Nam forma servi quam accepit, non sic pertinuit ad subsistentiam Filii Dei, ut sine ea esse non valuerit : imo, si eam non assumpsisset, æque perfectus mansisset; et quoad hoc, se habet natura assumpta ad Verbum sicut indumentum ad hominem. Nam et sine indumento potest homo esse.

Denuo, apud Matthæum dictum est : Videntes discipuli Jesum ambulantem supra mare, turbati sunt, dicentes, Quia phantasma est. Hanc autem eorum æstimationem Dominus removens, dixit : Habete fiduciam; ego sum, nolite timere. Et si fuisset corpus Christi phantasticum, hoc discipuli merito agnovissent, quos elegit ut de ipso testimonium veritatis præberent. Amplius, post resurrectionem suam, formidantibus diffidentibusque adhuc discipulis, Dominus dixit, Lucæ ultimo : Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra? Videte manus meas et pedes meos, quia ego ipse sum; palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Palpatio autem et visio in testimonium veritatis adhibentur, quod carnem veram et ossa vera habuerit. At vero, si Christus non habuit veram carnem, neque vere passus est, neque vere resurrexit. Itaque non esset idoneum Apostolorum testimonium, qui hæc Christo vere convenire docuerunt. Dicit enim Joannes in initio epistolæ suæ : Quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus et manus nostræ contrectaverunt de Verbo vitæ, hoc testamur. Si autem omnia quæ de Christo secundum humanitatem tradita sunt, non in rei exsistentia sed tantum apparenter exstiterunt, non potuit idoneum testimonium ab illis accipi ut dicerentur simpliciter de Christo.

Præterea, si veram carnem non habuit, neque pati potuit, quomodo scriptum est : Et factus in agonia, prolixius orabat; et factus est sudor ejus sicut guttæ sanguinis decurrentis in terram? Hoc nempe præ pavoris vehementia contingebat. Et rursus : Tristis est (inquit) anima mea usque ad mortem. Et iterum : Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? Quæ omnia verum timorem atque dolorem in ipso fuisse manifestant. Insuper, finis adventus Christi in mundum, est mundi redemptio. Hæc autem facta est, sicut testes Christi loquuntur, per sanguinem ejus. Paulus namque ait : Justificati sumus in sanguine Christi. Et Joannes in Apocalypsi dixit : Redemisti nos, Domine, in sanguine tuo. Redemptio autem mundi veraciter facta est, aut prorsus inane est Christi fidem accepisse : sed vere facta non est, si non fuit vera veri sanguinis fusio.

Adhuc, in hoc natus est Christus et ad hoc venit in mundum, ut testimonium perhiberet veritati. Si autem humana quæ de ipso leguntur, veraciter facta non essent, maximam obtulisset deceptionis falsitatisque occasionem mundo. Quid enim potuit homo de eo sentire quem e femineo ventre vidit processisse, et ceteris operationibus naturalibus et indetrahibilibus populo comparere tam diu et usque ad mortem, quam quod verus homo esset? Porro si quid futurum est apparenter, non autem exsistenter, non potest sine additione dici hoc fore venturum. Christus vero prædixit se illudendum, flagellandum et crucifigendum.

Omnia etiam quæ contra Valentinum inducta sunt, hic quoque introduci possent.

Footnotes

  1. Rom. VIII, 3. ↩

  2. Philipp. II, 7. ↩

  3. Rom. VIII, 3. ↩

Chapter 159 of 220