Skip to the text

Articulus 42

Quid de unione Verbi ad hominem Theodorus Mopsuestenus et insecutor ejus Nestorius opinati sint.

PORRO, quum neque vera humana anima Christo defuit, sicut Arius et Apollinaris dixerunt, neque verum hominis corpus, secundum figmenta Manichæi et Valentini, neque divinitas vera, quemadmodum Ebion et Photinus asserebant; fuerunt aliqui, ut Theodorus Mopsuestenus, et eum secutus Nestorius, dicentes unionem Verbi cum homine nec in natura nec in persona factam, sed per solam inhabitationem, sic quod in homine Christo Verbum velut in templo quodam habitavit:123456789101112 ex qua inhabitatione facta est affectualis quædam (ut inquiunt) unio hominis illius cum Deo, obediente per omnia homine hoc ipsi Deo, et Deo hominis hujus opera omnimode acceptante. Talem ergo dixerunt isti esse Dei cum homine unionem, qualem expressit Apostolus, dum ait, Qui adhæret Deo, unus spiritus est cum eo.13 Quoniam quidem ob hujuscemodi nunc nominatam unionem, ea quæ Deo proprie conveniunt, vicissim hominibus adscribi inveniuntur (quemadmodum ad Moysen locutus est Dominus, Ecce constitui te deum Pharaonis; et simile alibi frequenter reperitur):14 hinc dixerunt divina nomina homini huic attribui, ut dicatur Christus Deus, Dei Filius, Dominus, Rex gloriæ; et ob gratiæ suæ plenitudinem ac excellentiam, putabant eum divinum sortiri honorem, ut coadoretur Deo. Hoc denique addunt, quod quum unio ista non sit in unitate personali, hinc quæ humanæ naturæ attinent, Deo aut Dei Filio non posse congruenter adscribi existimant: non enim, secundum eos, concedi debet, quod Deus sit natus ex Virgine, passus aut sepultus, quum hæc humanæ naturæ videantur appropriata.

Sed contra hanc adinventionem fidelis noster Boetius subtiliter disputavit. Nam secundum eam, sequitur quod in Christo sint duæ personæ: videlicet, inhabitans Verbum, et homo illius templum. Quod autem est duæ personæ, non est aliquid unum: et per consequens ipsum nihil est. Ens namque et unum convertuntur; et quod ab aliis distinctum est, necessario unum est. Præterea, ea quæ affectualiter seu voluntatum concordia unum sunt, non simpliciter unum sunt; neque quæ uni conveniunt, alteri queunt convenire. Unde licet de viro et muliere scriptum sit, quod jam non sunt duo, sed una caro, non tamen quidquid de viro dicitur, de muliere quoque enuntiari potest.15 Sed de Christo indistincte scripta sunt, et quæ Deo et quæ homini propria sunt, sicut superius manifestabatur:1617 utputa, quod omnia condita sunt in ipso; et, Antequam Abraham fieret, ego sum;18 et multa quæ humanæ naturæ non competunt. Amplius, hæc positio, incarnationis veritatem tollit. Inhabitatio enim Dei in homine, incarnatio dici non potest: alioqui frequenter ab institutione mundi incarnatus fuisset Deus. Scriptum est namque:19 Vos estis templum Dei vivi; et alibi:2021 Quoniam inhabitabo in illis. Neque singularitas plenioris gratiæ in Christo, salvare potest veram incarnationem. Nam magis et minus non variant speciem. Itaque in nativitate Christi seu conceptione materna, nil novi accidisset, neque Deus incarnatus esset: in quo tamen christiana religio potissime fundatur.

Adhuc, quod factum est aliquid, est id quod ipsum factum est: sicut quod factum est homo, est homo. Sed Verbum caro factum est. Et planum quod hic pars pro toto ponitur, caro scilicet pro homine. Deus ergo homo factus est: est ergo homo. Sed quæ personaliter distincta sunt, unum de alio dici non potest. Plato nempe non est Cicero. Palam est ergo, quod si in Christo sit alia persona Verbi et alia hominis, hæc vera non essent, Deus incarnatus est, et, Deus est homo. At vero, quum persona Verbi et persona puri hominis infinite distent in natura ac dignitate, si non est in identitate personæ unio Verbi cum homine facta, multo amplius diversificarentur in Christo suppositum Verbi et hominis, quam hominis et leonis: homo enim et leo unius generis species sunt, non autem Deus et homo. Nec gratiæ plenitudo facit convenientiam talem, qua unum de altero enuntiari possit, nisi metaphorice, quomodo dictum est: Petra autem erat Christus. Qualiter igitur dicere potuit homo ille qui est Jesus Christus, Ego et Pater unum sumus?2223 et,

Antequam Abraham fieret, ego sum?24 et rursus, Ego sum panis vivus, qui de cœlo descendi? Amplius, Apostolus de Christo loquens ait: Qui descendit, ipse est et qui ascendit. Ascendisse autem Christo convenit ut homini; descendisse vero Verbo congruit, quod semetipsum exinanivit, formam servi accipiens. Nisi igitur utriusque eadem foret persona, recte dictum non esset, Qui descendit, ipse est et qui ascendit: præsertim quum de se ipso Dominus contestetur, Exivi (inquit) a Patre, et veni in mundum. Porro, quod Christo ratione divinæ naturæ conveniat venisse in mundum seu descendisse, Joannes aperte manifestat, dum ait: In mundo erat, et mundus per ipsum factus est;25 et post pauca: In propria venit.

Præterea, quamvis ratione participationis divini dominii poterit quis dominus dici, non tamen potest quis dici Dominus virtutum vel Rex gloriæ, nisi solus Deus: quoniam ipse solus ex natura summæ et æternæ beatitudinis gloriam possidet, aliisque eam communicat. Creatura vero per donum gratiæ et participative dumtaxat illam habet. Sed scriptum est: Si cognovissent, nunquam Dominum gloriæ crucifixissent. Jesus est ergo Dominus gloriæ, et per consequens verus Deus:26 quemadmodum in Psalmo dicitur, Dominus virtutum ipse est Rex gloriæ. Nullus quippe nisi Deus virtutum, Dominus appellandus est. Superius autem, in his quæ contra Valentinum et Manichæum inducta sunt, ostendebatur ex Scripturæ testimoniis, virginem Mariam Matrem dici Christi debere:27 quod isti negabant.

Positio denique ista a Photini et Ebionis errore parum recedit. Nam secundum utrosque, solum propter inhabitationem gratiæ homo est Deus. Sed Photinus posuit Christum per passionis consummationem et vitæ meritum, Divinitatis nomen ac dignitatem adeptum. Nestorius vero dixit Christo a principio conceptionis maternæ hanc gloriam competisse, ob plenissimam inhabitationem Dei in ipso. Verumtamen æternam generationem Verbi a Patre, quam Nestorius concessit, Photinus prorsus negavit.

Footnotes

  1. Matth. xx, 18, 19. ↩

  2. Joann. xviii, 37. ↩

  3. Apoc. v, 9. ↩

  4. Rom. v, 9. ↩

  5. Matth. xxvi, 38. ↩

  6. Matth. xxvii, 46. ↩

  7. Luc. xxii, 43, 44. ↩

  8. 1 Joann. i, 1, 2. ↩

  9. Luc. xxiv, 38, 39. ↩

  10. Joann. xv, 27. ↩

  11. Ibid. 27. ↩

  12. Matth. xiv, 26. ↩

  13. 1 Cor. vi, 17. ↩

  14. Exod. vu, 1. ↩

  15. Marc. x, 8. ↩

  16. Coloss. I, 16. ↩

  17. lib. II, art. xxxvi. ↩

  18. Joann. VIII, 58. ↩

  19. II Cor. vi, 16. ↩

  20. Ibidem; ↩

  21. Lev. xxvi, 12. ↩

  22. Joann. x, 20. ↩

  23. I Cor. x, 4. ↩

  24. Joann. viii, 58. ↩

  25. Joann. i, 10. ↩

  26. 1 Cor. ii, 8. ↩

  27. Ps. xxiii, 10. ↩

Chapter 160 of 220