Skip to the text

Articulus 43

De incarnatione secundum positionem Eutychetis.1

EUTYCHES autem corpus Christi non ex Virgine dicebat sumptum, quoad hoc Manichæum et Valentinum secutus, sed ex terra seu elemento aliquo formatum in cœlo, atque angelico ministerio inde in Virginis uterum delatum, ex eoque egressum, ut nil ex Maria sumeret:23 in ea Evangelii veritate, quam false intellexit, se stabiliens, qua dicitur, Nemo ascendit in cœlum, nisi qui descendit de cœlo;4 putans Dei Filium etiam secundum carnem descendisse. — Denuo, considerans Eutyches impossibilitatem Nestorianæ positionis duas in Christo personas constituentis, ab hujuscemodi errore eatenus aversus est, ut nec duas quidem naturas in Christo fateri auderet: ex eodem (ut ait Boetius) fonte hæreticam impietatem hauriens. Concessit nempe cum Nestorio, naturam a propria personalitate separari non posse. Quumque duas personas in Christo non assereret, consequens erat ut neque naturas duas admitteret. Sed quoniam Dei et hominis unionem quamdam coactus est confiteri, dixit Christum ex duabus naturis, utputa divina atque humana, exsistere, in una vero dumtaxat subsistere: ante unionem duas fuisse naturas perhibens, et post unionem unam ex duabus resultasse.

Hæc autem opinio prorsus erronea est. Sed quum natura multis modis dicatur, prout ad præsentem contemplationem de ea attinet, hoc modo a Boetio definitur: Natura est unamquamque rem informans specifica differentia. Sic quippe tam Catholici quam Nestorius et Eutyches utuntur nomine naturæ. Unde hoc modo dicta, natura aliud non est nisi rei plena essentia quam significat definitio.56 Persona quoque definitur a Boetio, quod sit rationalis naturæ individua substantia. Si igitur ex duabus naturis una tantum in Christo remanserit, hoc fuit, vel quia divinitas in humanam naturam conversa est; aut contra, quia humana in divinam translata est; aut quia una quædam tertia natura ex illis relicta est, neutra natura propriam formam retinente, sed quasi temperatis et commixtis utrisque. Sed quoniam juxta demonstrationes primi libri divina natura omnino incommutabilis est et in se penitus perfecta atque subsistens, in aliud converti nullatenus potest.7

Neque dici potest, quod in divinitatem sit transfusa humanitas: sic enim non vere assumpsisset Verbum naturam hominis, si non permansisset illa. Adhuc, non omnis natura in omnem naturam converti potest, sed ea solum quorum est aliqua communis materia, et quorum unum natum est pati ab alio et in aliud agere. Unde corporeæ substantiæ in incorporeas non transmutantur, neque rursus incorporeæ substantiæ in se invicem permutari valent, quum non sit eis commune subjectum. Deo autem et humanitati non est materia communis, ut possint in se mutuo pati et agere. Non igitur potuit corpus humanum in naturam Verbi transferri; neque anima: anima etenim et Deus incorporeæ substantiæ sunt.

Conformiter dici non congruit, ex natura utraque unam quamdam quasi tertiam relictam per utriusque commixtionem. Divina etenim natura misceri nequit humanitati, quum in mixtione nullum miscibilium in propriæ naturæ perfectione permaneat: quod incommutabili Dei Verbo non competit. Rursus, miscibilium virtus proportionem mutuam habet, ne una alteram corrumpat. Si enim aquæ stillicidium vino multo infunditur, non mixtio sed corruptio contingit. Divinæ autem naturæ virtus, quum sit omnimode infinita, proportionem talem cum humanitate non habuit, quin potius eam totaliter consumpsisset: non ergo potuit ex duabus naturis Christi una effici, sicut Eutychiani aiunt.

Præterea, quum divina natura omnimode invariabilis sit, si una tantum natura in Christo remansit, illa erat divina dumtaxat: non enim per commixtionem, ut jam ostensum est, una quædam velut tertia natura ex duabus resultavit. Natura ergo humana in Christo non remansit. Sed post resurrectionem suam Dominus præbuit se discipulis palpandum atque visibilem, visusque est corporalibus lineamentis circumscriptus, ut testantur Evangelia. Aut igitur vera caro ei aderat, aut solum phantastica.89 Sed secundum Eutychianam impietatem, jam non remansit in Christo natura humana in propriæ suæ speciei ratione. Unde palam fit Eutychetem in errores Manichæi tandem prolabi: contra quem nunc paulo ante disputatum est. At vero, sicut res artificialis sortitur speciem a forma artificiali, sicut domus a forma artis domus dicitur, et donec illam habeat, domus dici nequit; sic res naturalis, nisi naturam habeat propriæ speciei, naturalis non dicitur. Si igitur fuit Christus post unionem Verbi verus homo, et non tantum phantasticus, sicut mentiens ait Manichæus; necesse est ut confiteamur humanitatem veram in ipso permansisse. Adhuc, post unionem exstiterunt in Christo dolor, tristitia et ira: quæ non Verbo, sed animæ constat convenire. Tam itaque corpus quam anima post unionem in Christo remanserunt. Anima autem corpori unita, speciem facit. In Christo ergo præter naturam Verbi erat specifica natura.

Porro, si dicat Eutyches, sic ex humana Verbique natura in Christo unam resultasse naturam, sicut ex materia et forma, seu corpore et anima, in ceteris una natura constituitur; sequitur duplex inconveniens. Primo, quod Christus nec sit homo neque Deus. Species enim rerum se habent sicut numeri: si igitur fuit natura una unita alteri ad tertiæ cujusdam naturæ constitutionem, neutra reservavit propriam speciem. Una denuo superaddidisset alteri essentialem quamdam perfectionem. Hoc namque ubique cernimus, quod dum essentiali principio imperfectiori seu inferiori naturæ conjungitur natura superior ac formalior ad unius cujusdam perfectæ naturæ constitutionem, tunc essentialis perfectio copulatur illi naturæ inferiori: quemadmodum in unione formæ et materiæ palam est conspicere. Sicut igitur si naturæ sensitivæ, quæ animalis rationem complet, addatur rationalis perfectio, altera mox species constituta est ab animalibus dumtaxat sensitivis; sic prorsus, si humanitati unitum est Verbum ad unius ejusdemque productionem naturæ, jam neque humana perseverat species, neque divini Verbi manebit essentia pura et in propriæ naturæ consistentia. Rursus sequitur hoc inconveniens, quod divina natura in Christo habeat rationem imperfecti et partis. Nam quæ eamdem naturam speciemve efficiunt, unumquodque cadit in rationem partis, habens utique perfectiorem essendi modum in integræ plenæque naturæ subsistentia: quæ omnia divinæ naturæ non est fas adscribere.

Footnotes

  1. Ibid. vi, 41. ↩

  2. Joann. xvi, 28. ↩

  3. Philipp. ii, 7. ↩

  4. Joann. iii, 13. ↩

  5. Philipp. ii, 11. ↩

  6. Ephes. iv, 10. ↩

  7. art. xli, xv. ↩

  8. Luc. xxiv. 36 et s.; ↩

  9. Joann. xx, 19 et s. ↩

Chapter 161 of 220