Skip to the text

Articulus 44

Positio et reprobatio Macarii Antiocheni, qui unam dumtaxat voluntatem et actionem in Christo fatetur.

DIXIT denique Macarius Antiochenus, unam dumtaxat voluntatem et operationem unam tantummodo in Christo consistere. Et prolabitur hoc ipsum in Eutychianam perfidiam. Forma nempe est principium agendi;1 et ut vicissim præostensum est, natura est principium quo et ratio operandi: ideoque, sicut in Christo erant et sunt duæ perfectæ naturæ, sic sunt et operationes conformiter duæ in eo. Sicut ergo unam tantum actionem in Christo fatebatur Macarius, sic habuit naturam unam dumtaxat asserere in eo: quod Eutyches ponebat. Præterea, qua ratione deerat Christo voluntas humana, pari ratione et humanus intellectus ei deesse debuit. Sicut enim de perfectione rationalis naturæ est intellectus, quo sapit et intelligit, sic et voluntas, qua liberi arbitrii exsistit. Si igitur non erat in Christo voluntas præter voluntatem Verbi, ergo nec intellectus præter intellectum Verbi. Itaque fuisset Verbum corpori Christi loco mentis unitum, ut Apollinaris et Arius dixerunt; quanquam et hi inter se non minime diversificentur.

Amplius, Christus ut homo meritorie egit et meruit, vel sibi vel nobis. Iterum, opera ejus virtuosa erant secundum quod humana: sed sine voluntate, nulla est prorsus operatio vel meritoria vel virtuosa. Christus quoque ut Deus non meruit, quin potius meritis præstitit mercedem. Sub divina igitur voluntate erat in eo humana voluntas, quæ ejus opera et virtuosa effecit et meritoria. — Enimvero ex Scripturæ testimonio hæc ipsa veritas elucescit. Planum siquidem est, quod in Christo fuerit voluntas quædam sibi et Patri communis: imo in utroque una est voluntas, quemadmodum in utroque essentia una est.2 Sed scriptum est: Non mea voluntas fiat, sed tua; et rursus: Descendi (inquit) de cœlo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.3 Fuit igitur in Christo ut homo est, voluntas quædam sibi propria. Denuo, Patris et Verbi una est operatio, sicut scriptum est: Quæcumque facit Pater, hæc et Filius similiter facit.4 Sed in Christo actiones vel passiones plurimæ erant quæ nequaquam Patri competere valent: esuriit enim et fatigatus est, ambulavit, et passus est. Non igitur una tantum fuit in eo operatio, utputa vel divina vel humana.

Moti quippe sunt isti hæc asserentes, quoniam voluntatem Christi humanam et ejus operationes humanas considerabant infallibili quodam indissolubilique dispositione parere et subesse divinæ voluntati: sic quod nil voluit neque egit, nisi quod divinæ voluntatis rectitudo disposuit, sicut Joannis octavo dictum est :5

Quoniam quæ placita sunt ei, facio semper.6 Ex hoc igitur moti sunt ut ponerent unam tantum in Christo voluntatem ac operationem. Sed decepti sunt, non distinguentes inter unum ordine et unum simpliciter. Erat etenim una ordine in Christo voluntas, sed non una simpliciter. Humanæ etiam Christi actiones ex divinæ naturæ conjunctione efficaciam quamdam sortitæ sunt. Unde et humanam Christi operationem divinus Dionysius appellat theandricam, hoc est deivirilem, vel deiformem, aut quoniam hominis et Dei erat.7

Footnotes

  1. lib. I, art. xiii, xiv. ↩

  2. Luc. xii. ↩

  3. Joann. vi, 38. ↩

  4. Luc. v. 19. ↩

  5. Luc. xxii, 42. ↩

  6. Joann. VIII, 29. ↩

  7. Epist. IV ad Caium. ↩

Chapter 162 of 220