Skip to the text

Articulus 45

Et est disputatio contra ponentes in Christo non sibi conjuncta corpus et animam.

QUEMADMODUM autem ex corpore et intellectuali anima constituitur homo, sic ex hac anima et corpore hoc constituitur hic homo. Ne ergo posteriores quidam in errores Nestorii duas in Christo personas statuentis inciderent, non audebant confiteri corpus et animam in Christo sibi invicem fore unita : ne scilicet duas personas seu hypostases, videlicet Verbi et hominis, admittere in Christo cogerentur. Porro, ne naturam tantum unam in Christo ponerent cum Eutychianis, dixerunt Verbum assumpsisse animam et corpus accidentali modo, sicut homo assumit indumentum : sic errorem Eutychetis evadentes, illudque inducentes Apostoli, Et habitu inventus ut homo :1 etenim de Christo loquitur. Fuit itaque de unione Verbi et hominis positio istorum ista, quod anima et corpus non erant sibi mutuo conjuncta in Christo ad unius naturæ constitutionem; sed utrumque dicebant accidentali modo assumptum a Verbo.

Sed hæc æstimatio omnino falsa est. Non est enim humana species sine animæ rationalis corporisque essentiali copula ac mutua conjunctione.2 In primo namque dudum demonstratum est ex documentis

Aristotelis, actum et potentiam immediate et essentialiter uniri. Consequens est igitur, ut secundum hanc positionem, non fuerit neque sit Christus verus homo : quod Apostolo Timotheo scribenti repugnat, dum ait, Mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus. Amplius, materia sortitur speciem a forma.3 Forma est enim quæ distinguit et separat, secundum Aristotelem et Averroem. Similiter caro non dicitur humana, nisi ratione unionis rationalis animæ : separata enim anima a corpore, os, caro, oculus, et similia, non nisi æquivoce dicuntur. Si igitur non uniebatur in Christo anima corpori, non dicebatur corpus seu caro Christi, corpus et caro cum corpore et carne ceterorum hominum univoce, sed æquivoce dumtaxat. Non igitur esset Christus homo verus : et hoc ipsum in errorem Valentini pene prolabitur. At vero, ceteri homines ideo homines appellantur, quoniam sibi naturaliter counita habent corpus et animam. Si igitur Christus habuit corpus et animam, non autem conjuncta, non univoce nobiscum esset homo : cui repugnat quod Apostolus ait, Debuit (inquit) per omnia fratribus conformari.

Adhuc, si accidentaliter solum unita sunt Verbo corpus et anima, vere dici non potest in duabus naturis post unionem Christum subsistere :4 non enim dicitur homo in duabus ideo subsistere naturis quoniam alterius naturæ indumento vestitus est. Hoc vero dicere, est Eutychianæ falsitatis, quæ in Chalcedonensi concilio damnata est. Præterea, secundum hanc opinionem, dici non posset quod Deus sit ex Virgine natus, et passus atque sepultus. Nam indumenti passio et actio, induto non potest attribui.

Hæc autem positio pene omnium hæresiarcharum figmenta, quæ putabat evadere, illabitur. Dicendo nempe Verbum carni et animæ accidentaliter uniri, cum Nestorio convenit, qui secundum inhabitationem gratiæ singularis dixit Verbum homini unitum. Etenim inhabitationem Dei in Christo homine, neque per circumscriptionem neque per corporeum contactum intelligere potuit, quum Deus sit prorsus infinitus, sicut in primo ostendebatur.5 Unde consequens est, hanc quoque positionem cum Ebione et Photino concurrere, qui dixerunt Christum non nisi adoptivum Dei Filium. Et quoniam hanc unionem dixerunt accidentalem, habebant concedere Christum non in duabus naturis subsistere, ut Eutyches ait. Denique, dicendo animam rationalem corpori Christi non formaliter conjunctam, cum Apollinari et Ario concordant, qui non fatebantur in Christo animam rationalem. Cum Manichæo quoque et Valentino hæc ipsa positio ideo convenit, quoniam secundum præinducta salvare nequit carnem Christi vere et univoce humanam appellari.

Footnotes

  1. Philipp. II, 7. ↩

  2. art. xci. ↩

  3. 1 Tim. II, 5. ↩

  4. Hebr. II, 17. ↩

  5. art. xvii. ↩

Chapter 163 of 220