Skip to the text

Articulus 46

Contra ponentes in Christo duas hypostases vel supposita, non autem personas duas.

PRÆINDUCTÆ igitur positionis impossibilitatem quidam attendentes, asserebant in Christo corpus et animam formaliter ad unius naturæ perfectæ atque specificæ constitutionem unita, ut sic dicatur Christus vere homo. Sed quum homo assumptus, sit individua quædam substantia, ex hac videlicet anima et hoc corpore constans, quod est esse suppositum et hypostasim, admittebant in Christo duo supposita seu hypostases duas. Sed unionem prædictam dicebant factam non quidem in supposito, sed persona, ut scilicet Verbi et illius hominis sit una persona.

Sed hæc positio veritatis expers est, et a plena fide aliena. Nam licet suppositum seu hypostasis sit generalius quam persona, in natura tamen intellectuali omne suppositum est persona, sicut etiam ex definitione quam de persona tradidit Boetius innotescit: Persona est, inquit, rationalis naturæ individua subsistentia. Incidit igitur hæc opinio in Nestorianum errorem: quoniam natura humana, rationalis natura est, et multo amplius divina. Dicere itaque in Christo duo supposita, est duas personas constituere. Præterea, nihil ad genus substantiæ pertinens superaddit persona supposito seu hypostasi, in natura intellectuali. Hypostasis namque vel suppositum, dicitur substantia prima, quæ completissima est, et de qua reliqua omnia enuntiantur. Si igitur persona aliud est ab hypostasi ac supposito, tunc non nisi proprietatem quamdam superaddit supposito atque hypostasi. Consequens fit ergo, si dicatur unio Dei et hominis non in supposito sed persona, ut secundum accidentalem quamdam proprietatem dumtaxat intelligatur: quod rursus inimicus Dei Nestorius dixit. Adhuc, quæ suppositaliter distinguuntur, simpliciter plura sunt; neque quæ uni conveniunt secundum naturam quam habet ex propria specie, alteri competere queunt. Si igitur in Christo confiteantur duo supposita, non erit simpliciter quid unum, et per consequens nihil erit. Nam quod non est unum, nihil est. Rursus, ea quæ ratione naturæ assumptæ Christo conveniunt, utputa esse natum de Virgine, passum et sepultum, non congrue attribuerentur Dei Verbo secundum positionem hujuscemodi.

Chapter 164 of 220