Articulus 47
De positione Origenis circa productionem et ordinem rerum, et unionem Dei cum homine.
VOLENS porro Origenes antiquorum hæreticorum rationibus resistere, quibus conati sunt ostendere diversam fore naturam boni ac mali in rebus ex contrariis actoribus, moti ex consideratione multæ ac vehementis distantiæ in rebus tam naturalibus quam humanis compertæ, quam nulla merita præcesserunt, sicut quod natura una est alia sublimior, et corporum quædam quibusdam clariora, quædam vero obscuriora sunt, hominum quoque quidam ex Barbaris, quidam vero ex Christianis nascuntur: his igitur volens resistere, dicere coactus est, omnem diversitatem in entibus inventam, ex diversitate meritorum rationalium creaturarum secundum Dei justitiam profluxisse.
Ait itaque Origenes in libris Περὶ ἀρχῶν, quod ante sensualis mundi hujus molitionem, corporeæque naturæ productionem, Deus sublimis et benedictus, ex sola sua bonitate, non nisi rationales spiritus seu intellectuales substantias, omnes ejusdem ordinis uniusque speciei produxerit: quorum spirituum quidam aversi sunt, recedentes a Deo magis vel minus; quidam vero ad eum conversi sunt, adhærentes ipsi plus aut remissius. Ex hac ergo diversa motione liberi arbitrii, dicit esse secutos omnes ordines spirituum illorum creatorum: ut videlicet inter eos qui Deo adhæserunt, quidam sublimiores, quidam autem declivioris ordinis constituti sunt, pro diversa intensione inhæsionis ad Deum. Conformiter, ex merito aversionis dicit contigisse ut quidam spirituum illorum efficerentur dæmones, quidam animæ humanæ, quidam autem animæ siderum atque cœlorum, secundum omnem diversitatem in his omnibus exsistentem. Unde asserit Deum instituisse corporum ac corporalium creaturarum ordines et distinctiones, quatenus spiritibus nobilioribus nobiliora corpora copularentur, aut aliter quomodolibet corporea quæque natura spirituali substantiæ deserviret.1 Constat igitur, quoniam (secundum Origenem) omnes rationales animæ ante mundi sensualis conditionem factæ sunt cum ceteris spiritibus, et ejusdem speciei cum angelis et dæmonibus cœlestibusque animabus exsistunt: quippe divina ordinatione dixit animas corporibus unitas, sed in earum pœnam, eo quod peccassent. Unde secundum eum, corporibus quasi quibusdam carceribus inclusæ sunt. Porro, quemadmodum in primo libro recitatum est, Platonici animas humanas et æternas et in multitudine sua immortales dicebant, corporibusque uniri, et rursus separari, ac iterum conjungi secundum certa temporum intervalla in infinitum.2 Origenes autem Platonicorum documentis non minime imbutus, quasi catholicus nil citra Deum concessit æternum; sed in hoc Platonem secutus est, quod animas omnes simul dixit creatas.
Hanc autem positionem jam recitatam de unione animarum ad corpora, inter christianæ religionis professores Origenes primus adinvenit, et a pluribus eum sectantibus defensata est. Manichæi vero etiam eas æternas confitentur cum Platone. Apollinaris autem hæresiarcha ponebat animas non creari, sed sic procedere animam geniti ab anima generantis, sicut et corpus geniti a substantia generantis descinditur: quæ positio ceteris rudior est, et in primo satis destructa. Enimvero animam Christi dixerat Origenes ab initio cum ceteris intellectualibus substantiis creatam, et a Verbo assumptam, tandemque in fine sæculorum, dum temporis advenit præordinata plenitudo, carne incarnatum. Tale est igitur Origenis dogma.
Footnotes
Chapter 165 of 220