Skip to the text

Articulus 48

Et est hujus positionis Origenis impugnatio.

DENIQUE, contra positionem istam in primo ad longum disputatum est.1 Demonstratum est enim ordinem rerum non ex diversitate meritorum, sed e fonte æternæ sapientiæ profluxisse. Insuper declaratum est utcumque, rationalem animam non præexsistere unioni ad corpus, eo quod sit naturaliter forma corporis. Habet autem positio hæc objectiones multas, et nec fidei neque philosophiæ consona est. Nam in libro Geneseos docemur, Deum spirasse spiraculum vitæ in Adam post corporis productionem.2 Præterea, ad hanc positionem sequitur, omnes rerum specificas differentias accidentales esse, saltem in intellectualibus naturis. Hoc autem falsum est : operatio enim arguit formam; quumque sit alius intelligendi modus animæ, et angeli ac dæmonis, non possunt hi spiritus ejusdem speciei esse. Adhuc, res naturalis constituitur ex forma et materia, quibus naturaliter competit uniri : actus enim et potentia essentialem cohabitudinem mutuamque et naturalem quamdam proportionem exigunt. Si igitur spiritui humano non ex natura, sed ex merito quodam prævio dumtaxat competat corpori uniri, non erit homo ens naturale. Et consimiliter de sole ac orbibus argumentari potest, qui secundum Origenem, animati sunt.

Amplius (et est ratio Augustini contra Origenem), si ex diversitate meritorum seu motione liberi arbitrii ortus est corporalium substantiarum ordo, tunc causa ob quam unus tantum sol exsistit, hinc accipitur, quia unus dumtaxat rationalis spiritus sic motus est ut tali corpori copulari mereretur. Hoc vero fuit a casu ut unus tantum sic peccaret. A casu igitur est unum solem esse, et non ob necessitatem naturæ corporeæ et inferiorum : quod ad sensum constat absurdum esse.

At vero, pœna adversatur bono naturæ : ideo namque mala dicitur. Si igitur unio animæ ad corpus sit quoddam pœnale, et quasi alligatio quædam animæ velut in carcere, non erit bonum naturæ neque intentum ab ea. Cujus falsitas declaratur, quoniam naturalis generatio in hoc tendit et ad hoc terminatur. Sequeretur denuo, quod esse hominem, solem seu orbem, non esset bonum in natura neque naturale. Quod prorsus falsum est : siquidem omnia in numero, pondere et mensura constituit divina sapientia.3 Amplius, effectus ex plurium causarum coordinationem nullam habentium concursu procedens, casualis dicitur : sicut receptio debiti quæ ex transitu alicujus meantis pro certo negotio ad præfixum locum atque inopinata creditoris obviatione contingit, casualis dicitur. Si igitur corporum vel potius corporalium rationalium substantiarum diversitas ex diversitate meritorum emanat, tunc ordo cœlestium orbium et siderum inter se, et eorumdem ad hominem ac inferiorem naturam mundi sensibilis, penitus erit casualis. Nam meritorum diversitas ex sola libertate spirituum rationalium nata est, secundum Origenem. Hæ vero intellectuum illorum libertates nullum inter se ordinem habebant, convertendo se ad summum bonum, aut ab eodem abeundo. Quælibet nempe mota esset secundum proprium beneplacitum, sine respectu ad alium. Esset ergo ordo ille casualis, et essentialis subordinatio universalium ac primariarum causarum fortuitu contigisset : quod penitus alienum est. Hic enim ordo optimum quid est in entibus : nam sine eo subsistere non posset mundana fabrica, neque durarent rerum species. Tale autem bonum, non jam summæ bonitati sed casui attribuere, satis irrationabile videtur. Ex his equidem palam est falsum esse Origenis dogma, dum ait, animam Christi ante mundum fuisse creatam, et demum circa sæculorum fines carni unitam. Sed quoniam multipliciter probatum est in primo, ordinem universi ex sapientissimo divinæ mentis fonte prodiisse, nunc hæc pauca pro hujuscemodi erroris destructione introducta, hoc modo sufficiant. — Non videtur autem Origenes attendisse, quod non repugnat divinæ justitiæ, uni naturæ plus impertiri bonitatis quam alteri, nullo præeunte merito, eo quod non ex debito sed liberaliter rebus influxerit quidquid entitatis habent : imo, sicut hoc non repugnat justitiæ, sic ordinem entibus imprimere congruebat summæ sapientiæ. Universalis quoque causæ est intendere potius bonum totius, quod est ordo, quam bonum partis.

Footnotes

  1. art. XCI. ↩

  2. Gen. II, 7. ↩

  3. Sap. XI, 21. ↩

Chapter 166 of 220