Articulus 49
Rationes quædam contra fidem incarnationis.
OSTENSUM quippe est in superioribus, Deum nec esse corpus, neque virtutem corpoream, nec virtutem in corpore.1 Si autem est Deus homo factus, etsi non sequatur, eum in corpus fore transmutatum, sequi tamen videtur, quod sit virtus in corpore: quod impossibile est secundum præinducta in primo. — Præterea, generatio vera terminatur ad esse substantiale. Si est igitur Deus ex Virgine vere genitus, novamque naturam adeptus, videtur substantialiter esse mutatus, acquirendo videlicet alterius speciei naturam in qua subsistat. — Adhuc, unius rei est unum quod quid est, seu quidditas dumtaxat una: aliter ejusdem essent plures definitiones, quum definitio explicet quidditatem definiti. Sed natura rei est quidditas seu quod quid est ipsius, quum et naturam significet definitio. Si igitur sint in Christo duæ naturæ, erunt in eo duo quod quid est: et sic non esset vere quid unum.
Amplius, in Deo identificantur natura et hypostasis. In his enim quæ sine materia sunt, aliud non sunt quidditas rei et res ipsa. Sed impossibile est quidditatem humanam identificari personæ seu hypostasi Verbi. Non erit ergo natura Verbi, neque (ut videtur) poterit Verbum subsistere in natura humana. — At vero, cernimus vicissim naturam extendi ultra suppositum: invenitur nempe humanitas ubi aliqua ejus supposita non reperiuntur. Suppositum autem ultra naturam nunquam extenditur. Si ergo per incarnationem facta sit hypostasis Verbi hypostasis humanæ naturæ, quum natura humana non sit ubique, consequens fiet ut neque hypostasis Verbi seu Verbum ipsum sit ubique: quod Deo non congruit.
Denique, sicut ex anima et corpore constituitur homo, sic ex hac anima et hoc corpore constituitur hic homo: quod est hypostasim constitui. Quoniam igitur in Christo fuit hæc anima et hoc corpus, sequi videtur, quod sit in eo hypostasis humanæ speciei, et ita erunt in Christo duæ personæ; quo concesso, sequetur Christum nihil esse: omne enim quod est, ideo est quia unum est. — Præterea, hic homo qui est Christus, si consideretur ut ex anima et carne subsistens, est substantia quædam, non utique universalis, sed particularis et subsistens: est ergo persona et hypostasis. — Amplius, quod est suppositum alterius, habet se sicut materiale; et natura in qua ipsum subsistit, habet se sicut formale. Formale vero est simplicius et purius materiali. Quoniam ergo Verbum est Deus verus, necesse est ipsum fore actum purum et supersimplicem. Non igitur erit Verbum Dei hypostasis naturæ creatæ. — Adhuc, quod advenit enti post esse suum completum, advenit ei accidentaliter;2 sed quum Verbum sit æternum, natura assumpta advenit ei post esse suum completum, in quo æternaliter semperque perfecte subsistit: accidentaliter ergo advenit ei. Ex his vero quæ accidentaliter uniuntur, nihil per se seu vere unum efficitur. — Porro, si naturæ humanæ atque divinæ sit una persona eademque hypostasis et idem suppositum, necesse est ut de intellectu hominis qui est Christus, sit divina hypostasis, quæ æterna est. Hæc autem de aliorum hominum intellectu non est. Consequens est ergo ut Christus non dicatur univoce nobiscum homo: quod prædeterminatis repugnat.
Talia sunt igitur quæ humana sapientia divinæ sophiæ veritati opponit.3
Footnotes
Chapter 167 of 220