Articulus 50
Et est harum rationum solutio.
NON est autem sic Verbi intelligenda incarnatio, quasi Verbum formaliter putetur homini unitum: dicitur quippe virtus in corpore non ideo dumtaxat quia est in corpore. Deus enim in omnibus est et cuncta penetrat; non tamen ob id est virtus in corpore: imo nec intellectus hominis est virtus in corpore. Dicitur igitur virtus in corpore, quæ est corpus informans perfectio.1 Intellectus autem, secundum Aristotelem, nullius corporis actus est, et incomparabiliter minus divina hypostasis. — Secunda ratio solvitur. Non enim per generationem maternam acquisivit Deus novam subsistentiam; sed naturam assumpsit alienam, non per aliquam mutationem quæ in eo sit, sed in natura assumpta mutatio facta est.2 Quod qualiter fieri valeat, utcumque declaratum est superius. — Ad tertiam dicendum, quod unius rei est una tantum quidditas seu natura, per quam habet simpliciter esse et subsistentiam. Sic quoque per solam deitatem divinamque naturam habet Verbum esse simpliciter; ex natura autem assumpta habet ut sit homo natura humana, sed hæc ad divinam subsistentiam ac personalitatem elevata est.
Quartæ rationis solutio est. Nam Verbum non per naturam humanam, sed in ea subsistit; subsistit autem per divinam naturam. Identificantur itaque in Verbo natura per quam subsistit, et hypostasis ejus. Non est autem necesse naturam in qua Verbum subsistit, divinæ personæ eamdem esse. — Per hoc denuo soluta est sequens instantia: quæ etiam veritatem habet de natura illa sine qua hypostasis subsistere nequit. Sine humanitate autem, sed non sine divina natura, Verbum subsistere potest. Non est ergo Deus in assumpto homine circumscriptus, neque in se ipso minoratus. Per quod solveretur objectio qua quis dicere possit: Nam motis nobis, moventur omnia quæ in nobis sunt, aut per se, aut per accidens. Si igitur ex homine et natura Verbi unus constituatur Christus, videbitur divinitas per accidens moveri ad motum Christi. Quod recte sequeretur, si unio Verbi cum homine per circumscriptionem accipienda esset, seu per determinationem ad corpoream consistentiam, vel per formalem ac naturalem conjunctionem. Non est autem sic intelligenda, sicut quidam tenebris obnubilatum habentes intellectum argumentati sunt.
Quod sexto opponitur, solvendum est ex hoc quod hæc anima et hoc corpus in Christo non relinquuntur propriæ personalitati, sed ad esse Verbi assumuntur. — Et per idem septima ratio evacuatur. Natura enim humana in Christo particularis quidem est et singularis, non tamen in propria personalitate perseverat. Sic igitur hic homo qui est Christus, est vera persona, hypostasis atque suppositum, sed non aliud quam suppositum, persona et hypostasis Verbi. Verbum namque in duabus naturis subsistit. Unde quum dicitur, hic homo, ipsum Verbum supponitur.
Ad octavam respondendum, quod hypostasis Verbi dicitur etiam naturæ assumptæ hypostasis: non quasi ei sicut formaliori subjiciatur, quum neque per eam constituatur in esse; sed dicitur hypostasis naturæ assumptæ, quoniam ad suam personalitatem assumit, trahit illam, quemadmodum ignobilius trahitur ad id quod dignius est. — Hinc quoque solvitur nona ratio. Quod enim accidentaliter solum conjungitur, non ad eamdem personalitatem simpliciter assumitur, sic ut fiat ex utroque simpliciter unum. — Ad ultimam dicendum, quod æquivocatio inducitur ex diversitate significationis seu formæ significatæ per nomen, non autem ex diversitate suppositionis. Homo namque non ideo æquivocatur quod vicissim pro Cicerone, vicissim vero pro Socrate supponit. Nomen itaque hominis attributum Petro et Christo, naturam unam significat; sed variatur suppositio. Nam Christo attributum, supponit increatam et æternam hypostasim; sumptum autem pro Socrate, temporalem et creatam.
Præterea intuendum est, quod juxta aliquid hæc superineffabilis unio Verbi cum homine, satis similis est unioni accidentis et subjecti. Duplex nempe attenditur habitudo seu comparatio subjecti et accidentis. Una, secundum quam subjectum actuatur, perficitur et materialiter substernitur accidenti: et hæc potentialitatem ponit in subjecto. Et quoad hanc, non est similitudo unionis istorum cum unione Verbi et hominis. Alia autem est accidentis et subjecti habitudo, secundum quam subjectum est tanquam subsistentia accidentis, habens rationem finis et conservantis, in quem natura accidentis tendit: et hæc comparatio seu habitudo ponit in subjecto perfectionem quamdam. Sic quoque in unione subjecti et accidentis non se habet subjectum ut pars alicujus tertii ex utriusque copula resultantis, sed ut quid integrum alterique exsistentiam præbens. Unde nec ex tali unione consurgit alia personalitas præter personalitatem subjecti. In proposito igitur, similitudo unionis Verbi cum homine, et accidentis cum subjecto, secundum secundam habitudinem consideranda est. Sic enim hypostasis Verbi, in sui ipsius incommutabilitate, simplicitate ac puritate permanens, recipiet denominationes quæ humanam naturam sequuntur, sicut et accidens subjecto denominationem communicat. De supposito namque aliquo vere dicuntur ea quæ naturæ cujus ipsum est suppositum, competunt. Quoniam igitur divinæ humanæque naturæ est una hypostasis, utputa persona Verbi, palam quod huic supposito attribui possunt quæ ad utramque naturam pertinent: et hoc, sive suppositum hoc significetur per nomen significans humanam naturam, sive per nomen designans naturam seu personam divinam. Propterea omnes hæ enuntiationes veræ sunt: Filius Virginis est Filius æterni Patris; Filius Mariæ est æternus; Hic homo est Deus; Puer iste creavit cœlos et sidera; Deus natus, passus et mortuus est. In omnibus quippe sermonibus istis, eadem hypostasis supponitur, sicut ostensum est. Sed quamvis divina et humana de eodem supposito indifferenter prædicentur, non tamen secundum idem contingit id ipsum. Habitum namque est paulo ante, secundum diversas naturas tam distincta prædicata de una dici hypostasi.3
Footnotes
Chapter 168 of 220