Articulus 51
Quod humanæ naturæ assumptio potissime competebat Verbo.
UNIO autem Dei cum homine, in beatitudinem hominis ordinatur.1 Beatitudo vero nostra (sicut olim ostendebatur) in contemplatione primæ veritatis potissime constituta est. Contemplatio vero ab intellectu procedit. Congruebat igitur ut per Verbum hæc beatitudo recuperaretur, quum ipsius Verbi generatio sit secundum intellectualem emanationem a Patre. Præterea, affinitas quædam singularis inter Verbum et rationalem naturam exsistit. Homo namque speciem sortitur ab esse rationali seu intellectuali. Verbum quoque est emanatio intellectus. Unde etiam supra ostensum est, quod Verbum sit ratio universorum.2 Adhuc, Verbo et homini eadem assimilationis proprietas attribuitur, quanquam non secundum comparem rationem. De Verbo nempe ait Apostolus, quod sit imago invisibilis Dei. Sed et de homine quoque scriptum est ad Corinthios:345 Vir est imago Dei. Ob hujuscemodi igitur convenientiam, potius Verbo quam Patri seu Spiritui Sancto conveniebat incarnatio. Amplius, quum Verbum sit exemplar omnium factorum, secundum præinducta; homo autem etiam quodammodo est omnis creatura, utputa omni naturæ communicans, et participationem conformem cum cunctis habens, quemadmodum in Marco scriptum est, Euntes prædicate Evangelium omni creaturæ, id est homini:6 hinc rursus competebat Verbo uniri homini.
Footnotes
Chapter 169 of 220