Articulus 52
Cur Deus homo, et de originali peccato.
HANC quippe Verbi incarnationem, redemptionem nostram appellamus. Redemptio autem ex captivitate quadam eripit redemptos. Videndum igitur qua captivitate detinebamur, ut ob ejus solutionem congrueret Deum incarnari. Siquidem vinculis peccatorum vincti eramus, ne ad propriæ beatitudinis fontem pertingere possemus. Erat itaque tota humani generis natura originali culpa infecta : ob cujus culpæ deletionem venit Filius Dei in similitudinem carnis peccati, sicut in Luca scriptum est :12 Venit Filius hominis quærere et salvum facere quod perierat. Ubi Augustinus ait : Sed si homo non peccasset, Filius hominis non venisset. Quod autem ad originalis culpæ remedium venerit Christus, testatur Joannes Baptista, dum ait : Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi.3 Verumtamen, etiam propter actualium peccatorum, imo omnium criminum remedium venit, dicente Apostolo : Venit Jesus in hunc mundum peccatores salvos facere.4
Porro, quemadmodum Anselmus ait, peccatum originale est defectus originalis justitiæ debitæ inesse, seu cum debito habendi eam. Pro cujus intelligentia contuendum est, secundum fidei doctrinam hominem primordialiter sic institutum et conditum fuisse, ut corpus animæ subjectum esset : sic quod nulla in corpore posset passio oriri, quæ perfecto dominio animæ super corpus obsisteret. Unde nec mors neque infirmitas humano corpori secundum hujuscemodi statum inessent. Rursus, sic factus est homo, ut et inferiores quæque potentiæ animæ ac sensitivi appetitus rationi plene subderentur; ratio vero ipsi Deo subdita esset : ita tamen, quod dum ratio ordinem subjectionis suæ desereret, neque corpus animæ, neque sensitivæ vires intellectivæ portioni amplius subditæ remanerent. Hic autem status quo sic semper inferius superiori suo pareret, originalis justitia dicitur. Denique, ratio peccare in Protoplastis poterat. Nondum enim hominis voluntas firmata seu immobilitata exstitit adeptione ultimi finis. Transgrediente ergo homine mandatum Dei in esu ligni vetiti, hæc originalis justitia corrupta est; et aversa intellectuali virtute animæ a Deo, ordo etiam ille qui inter animam et corpus ceterasque potentias servabatur, ablatus est. Quoniam autem hoc originalis justitiæ donum primo parenti sic largitum fuerat, ut ab eo tanquam naturæ principio in ceteros simul cum natura propagaretur, consequens fuit, ut protoplasto homine hac privato justitia, posteri quoque eadem privarentur : nam amota causa, effectus amovetur. Unde factum est, ut omnes illi defectus hujus justitiæ ablationem consequentes, in ceteris locum habeant qui naturali ordine gignuntur, utputa : infirmitas et mors quoad primum, rebellio virium sensitivarum contra rationem quoad secundum, et debilitas intellectus ac obliquitas voluntatis quoad tertium.
Sed jam restat manifestandum, cur et quemadmodum hujus originalis justitiæ carentia in posteris habeat rationem culpæ. In primis quidem igitur agnoscendum, quod (ut Porphyrius ait) participatione speciei plures homines sunt unus homo. Unde sicut in una persona sunt plura membra, ita in una natura sunt multæ personæ. In ipsa igitur primi parentis natura omnes posteri virtualiter continebantur velut quædam membra naturæ. Sicut ergo diversis membris unius hominis plura crimina fiunt, quæ rationem culpæ habent, non voluntate membrorum, sed primi moventis, utputa consensu rationis; sic hic originalis justitiæ defectus rationem culpæ sortitur ex inordinata voluntate primi principii in humana specie, primi scilicet parentis : et ita derivatur in posteros velut in membra naturæ in ipso primordialiter vitiatæ. Ipsum nempe prævaricationis crimen Protoplasti, et personale erat, in quantum peccantem personam proprio bono privavit, et naturale, secundum quod sibi, et ex consequenti seu tanquam per accidens etiam posteris suis, in quos originalis justitia transfundenda fuerat, abstulit hoc donum naturæ collatum. Quum enim peccatum malum quoddam sit rationalis naturæ, malum vero boni debiti inesse privatio est; hinc peccatum judicandum est actuale vel naturale, penes bonum quo privatur ipse peccans. Peccatum namque ad personam pertinens, personæ peccantis bonum, gratiam scilicet, et debitum ordinem virium animæ tollit. Unde peccata personalia personis actualiter prævaricantibus dumtaxat imputantur. Peccatum autem ad naturam pertinens, nedum personæ peccantis bonum aufert, sed et dona naturæ adimit. Et per hunc modum peccatum primi parentis, naturam corrupit. Debuit enim donum illud naturæ in posteros transfundi, sicut et natura ab uno alteri communicatur. Quumque non propagetur cum natura, palam quod ejus defectus rationem culpæ non evadit. Et hoc ipsum posteris imputatur, quoniam in natura primi parentis humanæ speciei unum erant, licet ipsi actualiter culpam non commiserint. Nam hoc peccatum immediate naturam ipsam respicit, quemadmodum cetera crimina personam.
Footnotes
Chapter 170 of 220