Skip to the text

Articulus 53

De quibusdam instantiis contra originale peccatum.

OPPONET forsan aliquis huic veritati. Propter culpam enim efficitur quis vituperabilis. Sed non laudatur neque vituperatur homo, nisi ex proprio actu, seu ex his quæ in ipso sunt: talia vero sunt quæ ex propria voluntate peccantis prodeunt, et quæ in potestate ipsius constituta sunt. Non igitur primi parentis peccatum posteris imputandum erit. Nam sive velint sive nolint, hujus culpæ innoxii esse nequeunt. — Præterea, quum peccare sit quoddam agere, præsupponit esse: quod nempe non est, quomodo adhuc peccat? Sed prævaricante Protoplasto, nondum eramus: neque igitur peccare potuimus. — Adhuc, dici solet quod peccatum istud sit originale, et traducatur ab uno in alium, quemadmodum et natura. Sed quum peccatum sit accidens quoddam, sine subjecto transfundi non potest. Subjectum autem peccati in homine, est intellectualis anima: quæ non traducitur a parente, quum sit prorsus ab extra: nisi forsan quis impiissimi Apollinaris errorem sequi velit, qui dixit animam hominis non creari, sed ab intra atque a generante prodire. Non itaque, ut videtur, per originem descendit hoc crimen ab Adam in reliquos.

Amplius, quum Christus a primo parente originem duxerit secundum carnem, sicut Lucas inducit, nec ipse quidem videretur ab hoc peccato immunis esse, si per propagationis originem traducatur.1 — At vero, ex his quæ insunt a natura, non laudamur neque vituperamur, secundum Aristotelem, quum nec aliter se habere possint. Si igitur peccatum istud hominem secundum originem suam consequatur, ipsamque naturam (ut jam dictum est) directe respiciat, tunc est naturale: amittet ergo rationem culpæ in posteris. — Denique, quum origo propaginis aliud non sit quam generatio, et per consequens actus virtutis generativæ, quæ potentia est vegetabilis animæ, sicut in libro de Anima demonstratur ab Aristotele; in generativa autem potentia peccatum cadere non valet, quum sit potentia solum naturalis, rationis participio carens (in his namque dumtaxat peccatum exsistit quæ rationis participia sunt et ei subduntur): nullo ergo modo defectus culpabilis originari potest ab Adam in nos per originem vitiatam.

Porro, homo generat sibi similem in natura et specie, non in accidentali dispositione. Non ergo necesse est ut a parente peccatore primo, nascantur filii illius peccatores. — Adhuc, agens proximum fortius agit in effectum quam causa remota.2 Bonum quoque est malo causalius. Sed contingit proximos parentes justos esse, et legitimo toro generare. Vehementius ergo ab illis sortiri debet proles justificationem quam a remotissimis illis parentibus condemnationem. — Enimvero, quum semper proles sit in virtute generantis, non videtur cur potius primi parentis crimen transeat ab eo in filios, quam ceterorum genitorum peccata : contra quod in Ezechiele scriptum est, Filius non portabit iniquitatem patris.3

Footnotes

  1. Luc. II, 23-38. ↩

  2. VIII. ↩

  3. Ezech. xviii, 20. ↩

Chapter 171 of 220