Skip to the text

Articulus 54

De solutione objectionum introductarum.

AD memoriam porro reducenda sunt quæ de distinctione peccati originalis et actualis habita sunt. Quoniam enim originale peccatum naturam ipsam respicit, in qua singuli homines conveniunt, hinc in uno peccante omnes peccavimus, et eramus (ut Apostolus ait) omnes natura filii iræ. Peccatum vero actuale, quod personam respicit, alteri non imputatur. Nam peccans, ut peccans, ab altero personaliter separatus est. Eramus quippe omnes in Adam, et sicut in originali principio et sicut ad ipsius naturam pertinentes; et hoc modo peccavimus : non quasi actualiter prævaricantes, quum hoc sit suppositorum dumtaxat, sed quasi in natura illa comprehensi et contenti quæ per peccatum vitiata est, quemadmodum membra plurima in una persona continentur, sicut plenius paulo ante declaratum est. — Et in hoc secunda ratio soluta est. — Ad tertiam denique dicendum, quod sicut propagatur natura ab uno in alium, sic et originale crimen transmittitur : non quasi ante animæ infusionem subjectetur in corpore; sed quum anima et corpus ad humanæ naturæ speciem pertineant, in ipsorum copula contrahit anima peccati labem, quæ in semine quodammodo præexstitit.

Ad quartam dicendum, quod quamvis ab Adam susceperit Christus naturam humanam, tanquam a principio materiali, non tamen velut ab activo principio. Nam quod in ceterorum hominum generationibus virtus formativa patris efficit, in Christi generatione Spiritus Sanctus complevit Virgine materiam ministrante. Unde in ipsius conceptione nulla prorsus indecens fuit concupiscentiæ libido. Istud ideo refertur ad totam solutionem; ideoque in peccatis conceptus non dicitur. — Ad quintam respondendum, quod originale crimen consequitur naturam, non secundum ejus essentialia principia absolute accepta, sed consequitur naturam vitiatam : ideo neque culpæ rationem evadere potest. Sed quum peccatum istud, et originale nuncupetur et naturam ipsam respiciat, nil prohibet ipsum in actu generativæ virtutis reperiri, quum et virtus generativa etiam naturalis appelletur. — Et hoc sextæ rationis vim interimit.

Ad septimam solutio est. Nam homo considerari potest ut naturale agens, vel ut supernaturale quoddam donum habens. Quoniam ergo sic Protoplasto originalis justitia largita fuerat, ut cum natura simul procederet in prolem, consequens est, ut corrupto principio hujus processionis, ipsa quoque processio seu originalis justitiæ translatio cesset. Verum igitur est quod homo generat similem in natura, sed peccati connascentia defectus quidam est et privatio. — Ad sequentem instantiam solutio est : quoniam prima causa plus influit quam causa proxima. Et quamvis hoc in essentialiter subordinatis causis palam sit, tamen ab Adam velut a speciei principio derivata est culpa in posteros, non personalis, sed naturam respiciens. Proximi autem parentes, non nisi personaliter merentur et demerentur: ideoque ipsorum nec culpa nec virtus diffunduntur in genitum. Porro, licet per gratiæ sacramenta mundetur homo ab originali culpa ut agens personale, non tamen ut naturale agens : nec enim natura penitus sanatur. Sed secundum actum naturæ transmittit peccatum in posteros. — Et per hoc finalis objectionis solutio innotescit. Secundorum namque parentum peccata inveniunt naturam jam illo divino supernaturali munere destitutam, et ideo naturam quam posteris communicant, non amplius inficiunt.

Chapter 172 of 220