Articulus 55
Quod neque per Protoplastum, neque per alium purum hominem, neque per creaturam solam, sed per Deum incarnatum, convenientissimum fuerit naturam humanam reparari.
SED quum voluntas hominis valeat in oppositorum quodlibet, videbitur forsan alicui, quod si parens primus naturam valuit inficere, ipsam quoque potuerit per pœnitentiam reparare. Verumtamen, si quis sapienter attendat, non ita determinabit. Ostensum nempe est quomodo crimen prævaricationis ejus et personale et naturale fuerat. Quoniam igitur ante transgressionem, natura in ipso adhuc divinitus præstito gratiæ dono perfecta exstitit, peccatum ejus in totam naturam transire potuit; sed post naturæ vitiationem, pœnitentia et alii ejus actus tantum personales manserunt: ideoque totius naturæ bonum readipisci nequivit; sed pro proprio delicto, in quantum ad ipsum personale fuit, utcumque satisfacere valuit.
Præterea, ad naturæ reparationem, ablatæ gratiæ restitutio quædam necessaria fuit. Sed causa gratiæ non est homo purus, neque creatura sola, quum non ex meritis procedat: solus namque Deus est causa gratiæ. Adhuc, natura secundum se considerata, habet rationem quamdam infiniti, tam in dignitate quam in communicabilitate: omnibus enim suppositis suis præeminet. Itaque singularis persona humanæ speciei ipsi naturæ non præeminet. Natura autem secundum se totam reparanda erat. Non autem potuit reparari nisi per condignum: non ergo per purum hominem reparabilis erat.
Præterea, licet angelus homine dignior sit atque sublimior in ratione formæ, tanquam superioris speciei exsistens, non tamen in ratione finis, quum ad eamdem beatitudinem uterque ordinetur. Angelo quoque nedum æquari potest homo, sed et altior effici in beatitudinis claritate.
Unde Augustinus magnum quemdam Platonicum fertur commendasse, quoniam solum Deum homini præferebat. Sequitur igitur, quod neque per angelum aut aliam puram creaturam, natura hominis in pristinam dignitatem restitui poterat: præsertim quum in beatitudinem homini angeloque communem, naturæ humanæ reparatio ordinetur. Neque rationabile videtur, dicere quod personalis actio puræ creaturæ, totam naturam salvare potuisset.
Amplius, si quis magnitudinem enormitatis et excessus quæ in peccato est penset, patebit ei quod per satisfactorem finitæ dignitatis totus homo redimi nequibat. Palam equidem, quoniam ex parte ejus cui irreverentia exhibetur, criminis quantitas attendenda sit. Dei autem (contra cujus imperium primus parens prævaricatus est) dignitas atque majestas prorsus infinitæ sunt. Non igitur crimen quo tota natura fœdata exstiterat, per puram creaturam expiari potuit. Enimvero, quoniam Deus penitus perfectus et omnipotens est, dubium non relinquitur quin secundum absolutam suam potentiam, aliter quam per Verbi incarnationem ac mortem, hominis salutem procurare valuerit. Verumtamen, quum ejus sit semper ordinatissime operari, quum sit ipse fontana sapientiæ origo et totius rectitudinis mensura, rectum autem et justum est ut pro culpa fiat satisfactio, et peccatum impunitum non remaneat; Deus vero, quum nec mereri nec pati in propria natura possit, in sui ipsius natura dumtaxat subsistendo, pro peccatis generis humani satisfacere non habebat, neque ejus naturæ satisfactio competere poterat: restabat ergo ut naturam liberandam assumeret et repararet, quatenus Deus incarnatus, in quantum homo satisfaceret, et in quantum Deus homini assumpto idoneitatem donaret redimendi et liberandi efficaciam, dum videlicet unus idemque in persona exsistit qui Deus est et homo. At vero, quum humanæ naturæ redemptio, æternæ felicitatis causa sit et restitutio; æterna porro felicitas ex parte sui objecti, quod est Deus, prima et increata exsistens veritas, infinitæ dignitatis et appetibilitatis consistit (Deo etenim immediate uniri, et ipso æternaliter sicuti in se ipso est frui, incomparabile bonum est) : ad hujus boni adeptionem, non potuit recte sufficere puræ creaturæ meritum aut actio, quæ tanto bono comparari et coæquari non valent, præsertim ut sint totius naturæ causa salutis.
Chapter 173 of 220