Articulus 57
Quod per nullam creatam essentiam tanquam per intelligibilem speciem, videri possit Deus sicuti est, seu per essentiam, vel potius in essentia.
ENIMVERO necesse est intellectui intelligibilem uniri speciem intellecti : neque enim plus determinaretur intellectus ad hujus essentiæ seu veritatis contemplationem quam alterius, nisi se ipsum ad istius intelligibilis similitudinem ac intellectualem speciem converteret. Adhuc, intelligibile est in intelligente, sicut et universaliter omne cognitum in cognoscente ; non autem per essentiam : quoniam non lapis, sed species ejus est in anima, secundum Aristotelem. Hæc vero species rei intellectæ, intelligibilis similitudo appellatur. Porro, quum omnis cognitio, et præsertim intellectualis, fiat per assimilationem quamdam, secundum Aristotelem in Ethicis, in quantum scilicet per speciem intelligibilem intelligens assimilatur intellecto; necesse est modum intellectionis modo assimilationis hujus parificari.12 Nam quo species naturam intellecti clarius repræsentat, eo limpidior exsistit mentis speculatio. Omnis autem creata essentia, forma et species, a supersubstantiali Dei natura infinite occumbit et obtenebrescit. Divinam ergo essentiam eatenus repræsentare non valet, ut per eam divina substantia in se ipsa et essentialiter videatur: imo tam defectibiliter primæ veritatis superexaltata puritas in omni creata entitate resplendet, ut in infinitum hæc ipsa resplendentia a fontanæ suæ lucis limpiditate distet. Demonstratum est igitur, per nullam creatam speciem, divinam posse essentiam in se ipsa agnosci.
Præterea, agnitio Dei per speciem creatam, est cognitio causæ per effectum. Contingit autem causam cognosci per effectum tripliciter. Primo, dum effectus sumitur pro medio ad demonstrandum aliquid de causa: quemadmodum accidit in demonstrationibus quia est. Et hoc modo multa superius demonstrata sunt de Deo ex naturis rerum.3 Secundo, dum in effectu videtur causa secundum quod in effectu relucet ejusque similitudo in illo resultat: sicut homo videtur in speculo in quo ipsius imago resplendet, et quemadmodum intelligentia una agnoscit primam omnibus superpositam causam in alterius essentia. Et quoniam idem dicitur motus quo quis fertur in similitudinem rei et rem ipsam, ideo in hoc secundo modo una dumtaxat agnitio est; duæ vero sunt agnitiones in primo modo. Tertio contingit causam cognosci per effectum, dum ipsa similitudo causæ in causato exsistens, efficitur forma qua causatum suam causam conspicit, sicut intelligibilia quævis, et per ipsam sui essentiam agnoscit Deum. Etenim hoc modo, si arca haberet intellectum, per propriam suam formam materiæ impressam agnosceret formam artis a qua profluxit et cujus imago est. Sic nempe septimo Primæ philosophiæ ait Aristoteles, quod sanitas est a sanitate, et domus a domo: domus quidem sensibilis ab intelligibili domo. Nullo autem horum modorum cognoscitur de causa quid sit per effectum, nisi effectus sit adæquans virtutem causæ, sic ut tota causæ virtus in ipso sit expressa. Sed nulla creatura est hujuscemodi, ut tota Dei virtus sic in ea resultet. Palam ergo, non posse Deum in semetipso cognosci per speciem creatam.
Amplius, divinum esse sub nullo genere et in specie nulla comprehenditur, sed universaliter et interminabiliter perfectum est: quæ omnia supra ostensa sunt.4 Omnis autem creata essentia sub genere quodam continetur, et terminatæ perfectionis est. Non ergo per eam agnoscibilis est Deus per essentiam. Adhuc, similitudo quæ essentiam alicujus repræsentat, naturam repræsentatam comprehendit. Nam et definitio quæ essentiam exprimit, terminus vocatur: finit namque et velut sub certis limitibus constituit quidditatem definiti. Sed quum omnis similitudo creata, alicujus certi generis sit, et in perfectione finita, divinum vero esse prorsus infinitum, constat creatam speciem non posse divinam substantiam secundum propriæ naturæ claritatem repræsentare.
Footnotes
Chapter 175 of 220