Articulus 58
Quomodo Deus videatur per essentiam.
QUONIAM autem ostensum nunc est, finalem plenamque omnis creatæ mentis felicitatem, in ea primæ veritatis seu divini esse contemplatione consistere qua videtur Deus in se ipso et non in ænigmate, secundum propriam scilicet suam quidditatem; denuo demonstratum est, id ipsum per speciem creatam non posse accidere, quum tamen sine specie quadam fieri non possit: restat igitur, per increatam speciem hanc divinæ essentiæ visionem creatis intellectibus communicari. Increata porro species alia non est nisi ipsa Dei essentia, quæ divini intellectus intelligibilis species est. In Deo enim identificatur cognitum, cognoscens et forma cognoscibilis, quæ est intelligibilis species. Tunc itaque vere ei similes erimus, sicut Joannes ait, dum ipsa divina essentia erit nobis quod videtur, et quo videtur.1 Sic namque erit et objectum et formalis ratio intellectualis operationis creatæ mentis : quemadmodum et Deo essentia sua, et objectum est et species atque ratio.
Verumtamen, quum creatus intellectus per speciem se informantem rei intellectæ, per similitudinem cognoscat substantiam cogniti, sicut ubilibet conspicimus, divina autem essentia, quum sit in se subsistens, nullius rei forma fore valeat; difficile forsitan videtur, qualiter uniri possit mentibus creatis tanquam intelligibilis species. Consideranda est ergo quædam habitudo inter esse naturale et intelligibile esse. Nam sicut esse naturale substantiæ potest esse vel solius formæ, utputa intelligentiæ et animæ separatæ, vel compositi ex forma materiaque constantis; sic esse intelligibile vel simplici veritati, quæ scilicet est tantum veritas, vel vero, quod non est pura veritas, competere potest. Sicut namque solus Deus est ipsum suum esse, simplex prorsus et penitus purum, sic ipse solus est tantum veritas. In omni autem re creata, est quædam compositio, ut frequenter ante patuit : ideoque essentia creata, est potius quid verum quam veritas. Sicut et omne creatum, non proprie est unitas, sed potius unum, imo potissime quid unitum : constat nempe ex potentia et actu, seu quod est et quo est, neque identificantur in ipso essentia et esse. Sic igitur esse naturale substantiæ compositæ, nulli formaliter communicari potest, neque ut forma alteri uniri : eo quod per materiam sit esse a forma fluens determinatum et contractum. Substantia autem quæ est forma tantum et in se subsistit, alteri communicari potest, et ejus esse materiæ unibile est : quemadmodum de anima separata clarum est. Sed si forma talis ex ipsa suæ speciei natura esset separata et in se stans naturaliter, formaliter communicari non posset. Sic enim per esse suum determinaretur in se ipsa : sicut est intelligentia.
Per hunc modum de intelligibili esse necesse est accipere. Illud enim intelligibile esse quod est tantum veritas, nil prohibet alteri uniri tanquam intelligibilem formam. Sed intelligibile quod est non sua veritas, sed verum, et quasi veritatem in subjecto habens, copulabile non est alteri intellectui velut intelligibilis similitudo. Enimvero, quum ex intellectu et intelligibili forma nil per se unum constituatur, sed forma illa perficiat intellectum ; hinc non repugnat perfectioni divinæ essentiæ, ut comparetur ad creatam mentem tanquam id quo fit intellectio. Sed quum esse naturale alteri formaliter unitum seu intrinsece communicatum, unam naturam constituat, Deus autem, sicut paulo ante demonstrabatur, nulli sic conjungi potest ut una ex ipso et altero natura resultet ; hinc omnimode divinæ subsistentiæ derogaret, secundum naturale esse alicui copulari. Verumtamen non sic creatæ menti divina essentia tanquam intelligibilis forma unitur, ut putetur inhærens aut informans : semper enim incommutabiliterque perseverat in se subsistens.
Footnotes
-
I Joann. III, ↩
Chapter 176 of 220