Articulus 59
Quod nulla mens creata divinam essentiam comprehendat.
QUAMVIS denique secundum præinducta, per eamdem speciem increatus intellectus et creatæ mentes divinam essentiam agnoscant, non tamen creati intellectus ideo divinam essentiam comprehendunt, quemadmodum mens illa quæ super omnem mentem est. Ad hoc quippe quod objectum a duobus intellectibus æque lucenter contempletur, requiritur coæquæva intelligendi potestas, seu intellectivæ potentiæ conformis virtus et claritas in utroque. Nam sicut posse sequitur ad esse, sic agere sequitur ad posse. Elucescit autem ex prædeterminatis, divinum intellectum cunctis intellectibus sublimiorem exsistere. Non ergo mens creata, sed divinus dumtaxat intellectus divinam essentiam comprehendere valet.
Præterea, quod ab intellectu comprehenditur, intellectui illi finitum est : non enim excedit terminos comprehendentis. Divina autem substantia nullius creatæ mentis capacitate finitur, sed omnia supereminenter transcendit. Impossibile est ergo creaturam divinum lumen comprehendere, quod prorsus incircumscriptum est. Amplius, hoc comprehenditur quod tam perfecte agnoscitur sicut cognoscibile est. Divinam autem essentiam nulla mens tam plene tamque perfecte videt sicut visibilis est, nisi mens prima, divina et increata. Altiori namque potentiæ sublimior operatio adscribenda est. Divinus autem intellectus est fons omnis potentiæ, virtus virtutum, et totius naturæ origo. Ipse ergo tantum divinam naturam comprehendit.
Adhuc, quanquam creato intellectui divina essentia instar intelligibilis speciei copuletur, hoc tamen non contingit nisi secundum dispositionem capacitatemque creati intellectus. Indiget equidem mens creata divinæ bonitatis influentia quadam confortari, ut ad hujuscemodi unionem elevetur, quam quidam appellant infusionem luminis gloriæ : de quo cito erit verbum. Qualitercumque autem per lumen gloriæ præparetur ad prænominatam copulam, semper ejus capacitas finita est. Non ergo comprehendere potest divinum intelligibile. Constat igitur a creata mente Deum comprehendi non posse, quum non secundum totum posse divinæ essentiæ ipsa a creatura participetur. At vero, virtus finita in actione sua, adæquare non potest objectum infinitum. Creatus autem intellectus determinatus est ad genus ac speciem, et circumscriptæ perfectionis est. Divinum autem intelligibile, neque finitæ perfectionis est, neque in genere aut specie. Comprehensibile ergo non est ab electis mentibus : quamvis in essentia videatur et secundum se totum, quum sit omnimode impartibile et simplex. Porro, quum ex Dei visione tota illius supermundanæ aulæ gloria nascatur, si mens creata Deum comprehenderet, assimilari prorsus videretur divinæ gloriæ : quod esse non potest.
Chapter 177 of 220