Skip to the text

Articulus 60

Quod creati intellectus etsi divinam essentiam contemplentur, non tamen omnia agnoscant quæ in illa comprehenduntur, resplendent et videri possunt.

PORRO, ex his quæ de simplicitate Dei in primo demonstrata sunt, palam est virtutem Dei et essentiam ejus penitus identificari.1 Quemadmodum igitur nunc ex infinitate divinæ substantiæ ostensum est, supersanctum Deum omni prorsus creatæ intelligentiæ incomprehensibilem fore; sic ex infinitate divinæ virtutis non erit difficile introducere, quod nullus creatus intellectus videndo Deum, videat seu videre possit quæcumque in ipso videri queunt, imo et videntur, a divina utique supermundana mente. Virtus namque sicut et potentia, habitudinem ac relationem quamdam dicit ad aliud, scilicet ad operabilia : virtus namque seu activa potentia dicitur, secundum Aristotelem, principium transmutandi aliud. Ejusdem igitur rationis est comprehendere virtutem et ea in quæ potest. Sed divinam virtutem, ob suæ perfectionis incircumscriptam plenitudinem, mens creata comprehendere non valet. Neque ergo omnia agnoscit quæ in Deo videri queunt. Omnia enim in Deo splendent et suæ luci patent in quæ ipsa ejus virtus potest.

Præterea, quantitas et perfectio virtutis attenditur secundum ea in quæ potest. Si igitur quis agnoscat quidquid virtus aliqua efficere potest, tunc profecto virtutem illam comprehendit. Ostensum est autem, non fore divinam virtutem creatis intellectibus comprehensibilem. Nec ergo universa quæ potest, quæ (ut dictum est) in Deo sunt et ei innotescunt, comprehendere valet intelligentia creata. Adhuc, quæcumque ex divinæ essentiæ contemplatione mentibus beatis patent, sic in Deo agnoscuntur sicut causata aut certe causabilia in primo fonte causalique principio. Tunc autem necesse est agnoscere omnia principiata seu principiabilia alicujus principii, dum principium illud perfecte comprehenditur. Quod si principium non plene comprehenditur, neque omnes ipsius effectus oportet ex ejus intuitione cognosci. Sed divina virtus, quæ universorum fontale principium est et prima causa, comprehensibilis non est: neque itaque ejus agnitor ipsam conspiciens, singula in quæ potest speculatur.

Amplius, nulla virtus cognoscitiva fertur in cognitum, nisi secundum rationem proprii objecti. Non enim percipimus auditu nisi sonantia, aut visu nisi colorata vel lucida. Objectum autem intellectus est quod quid est, seu quidditas et substantia rei. Quidquid igitur de re aliqua mens agnoscit, per cognitionem substantiæ cogniti agnoscit. Nam in demonstrationibus propter quid, accipitur ipsum quod quid est pro medio ad demonstrationem passionis propriique accidentis de subjecto. Nam si vicissim accidentia magnam partem conferant ad substantiæ cognitionem, sicut primo de Anima ait Philosophus, hoc non est secundum naturam rei, sed per accidens, eo quod a sensibus intellectualis nostra cognitio derivetur. Si quid igitur est in Deo quod non oportet agnitum esse ex substantiæ speculatione, hoc evadit intellectus creati contemplationem. Sed quid voluntas velit, ex substantiæ visione nondum elucescit: non enim operatur voluntas secundum modum naturæ et esse illius in quo est, sed secundum modum sui propositi. Non igitur intellectus creatus videndo divinam essentiam, videre potest omnia quæ in illa ut in fontana origine continentur. Multa sunt autem quæ ex simplici Dei voluntate dependent. Talia igitur omnia non cognoscit creatus intellectus in Dei fruitione.

Contra præinducta autem quis potest objicere. Nam videre Deum sicuti est, majus est quam videre alia a Deo. Si ergo mens creata divinam naturam contemplari potest, videtur utique quod universa creata et creabilia in illa agnoscere queat. — Sed dicendum, quod aliud est cognoscere effectum in se et in sua causa. Cognoscere autem divinam essentiam et quidquid divina virtus producere potest, majus est quam substantiam Dei dumtaxat conspicere. Videre autem divinæ virtutis effectus in se ipsis, hoc prorsus minus est quam divinam naturam intueri. Divina vero essentia videri potest absque hoc quod comprehendatur. Sed omnia in quæ Dei causalitas potest, agnoscere, sine divinæ virtutis intellectuali plenaque comprehensione non potest contingere.

Footnotes

  1. art. 1. ↩

Chapter 178 of 220