Articulus 61
Quemadmodum divinam substantiam videntes, omnia videre dicantur.
PALAM quippe est, in illa Dei supernaturali visione, nedum naturale desiderium quiescere, sed etiam naturalem capacitatem divini luminis influxione elevari et fortificari, ut sic primæ veritatis contemplatione superimpleatur. Impossibile est autem intellectualis essentiæ naturale desiderium contentari et sistere, nisi totius universi genera et species, virtutem et ordinem, et quidquid per se ad perfectionem mundi pertinet, agnoscat. Ad omnia namque ista extendit se naturalis capacitas intellectus: quod demonstrat humanæ inquisitionis studium circa singula illorum. Constat igitur, omnia hæc mentibus divinam essentiam contemplantibus, plene ac perfecte innotescere. Tam itaque ex naturali capacitate quam desiderio naturali intelligentialis hypostasis, probatum et ostensum est, quid de consistentia rerum creatarum necesse sit beatis mentibus in finali beatitudine patere.
Præterea, quæcumque requiruntur ad perfectionem esse naturalis, etiam ad intelligibilis esse complementum exiguntur. Nam esse intelligibile non est paucioris latitudinis quam esse naturale: imo amplioris videtur esse ambitus, quum et illa intelligantur quæ positivum esse non habent, utputa privativa et negationes. Perfectio autem naturalis esse hoc postulat, ut quidquid ad rerum perfectionem ordinemque attinet, constituatur et exsistat. Conformiter, intelligibilis esse perfectio requirit, ut sub actu intelligibilitatis ipsius stet intellectum quidquid exigitur ab ipso cognosci, antequam ultima sua perfectione plene compleatur: quod non valet contingere, donec quæ prætacta sunt dignoscat. At vero sensus, quum sit virtus innitens harmoniæ, sensibilium excellentia corrumpitur. Intellectus vero, quoniam immixtus et inorganicus est, ex forti sublimique intelligibili amplius ad inferiora conspectanda disponitur. Dum igitur creatus animus ad Dei supersinceram visionem erigitur, non mirum si ex tanti intelligibilis, quod omnis veritatis fontana ratio est, speculatione, ad cetera contuenda præparetur quæ ad ordinem perfectamque universi consistentiam necessaria sunt.
Amplius, intellectus est quodammodo omnia intelligibilia, secundum Philosophum tertio de Anima, in quantum videlicet ex ipso et rebus intellectis fit quodammodo unum, propter rerum similitudines intellectui inexsistentes. Nisi igitur intellectus fiat omnia intelligibilia actu quæ est in potentia, non erit quiescens neque perfectus: præsertim quum secundum Averroem super tertium de Anima, intellectus possibilis potentia sit infinita. In illa igitur ultimata felicitate hæc omnia cognita erunt creatis intellectibus, quæ ad complementum naturalis esse requisita sunt. Unde super Genesim ad litteram Augustinus ait: Quæcumque per Dei Verbum facta sunt ut in prima natura subsisterent, in mentem quoque angelicam eodem Dei Verbo processerunt ut ab ipsa agnoscerentur.
Ex his sapienter intendenti elucescit, quomodo videntes Deum, omnia videant, et quomodo non. Quæ nempe ad perfectionem naturalis esse pertinent, contemplantur, rerum scilicet naturas, ordinem, virtutes ac proprietates. Intentio quippe naturæ ad species rerum fertur: nam propter speciem sunt individua. Unde a Gregorio dictum est: Quid nesciunt qui omnia scientem sciunt? Et Moysi Dominus dixit: Ego (inquit) ostendam tibi omne bonum.1 Per cognitionem denique naturalium specierum, ipsarum communium naturarum individua creatæ mentes intelligunt. Non autem verum est, quod videntes Deum, simpliciter omnia cognoscant: sic enim divinam virtutem plene comprehenderent, quod soli primæ menti reservatum est, secundum præinducta. Plurima namque quæ Deus facere potest, sed nec fecit nec facturus est, ignota sunt creatis intellectibus.2 Quæ etiam ex sola simplicique voluntate Dei dependent, ipsi qui solus sese comprehendit, perfecte cognita sunt. Nam Apostolus ad Corinthios ait: Quæ sunt Dei, nemo novit nisi Spiritus Dei.3
Footnotes
Chapter 179 of 220