Skip to the text

Articulus 62

Qualiter quidam probare satagant, non posse Deum videri per essentiam ab intellectibus creatis.

AMPLIUS autem et omnino eminentius divinum intelligibile seu substantia Dei, excedit omnem creati intellectus naturalem facultatem, quam cetera intelligibilia virtutem corporei visus.1 Sed quantumcumque elevetur et fortificetur visus, ad illorum conspectum ascendere nequit quæ ipsius naturalem facultatem transcendunt: non enim videre valet nisi colorata ac lucida. Quocumque ergo supernaturali lumine præparetur mens creata, videbitur ad divinæ essentiæ contemplationem non posse pertingere. — Adhuc, ad manifestissima naturæ, id est ad separatarum substantiarum speculationem, habet se noster intellectus sicut ad solis lumen intuendum se habet visus vespertilionis, secundum Philosophum secundo Primæ philosophiæ. Et hoc quidem ob nostræ intelligentiæ declivitatem verum est. Quum ergo primi intelligibilis sublimitas infinite cunctis separatis mentibus superexaltata sit, non videtur qualiter per creatæ atque finitæ supernaturalis lucis influxionem eatenus elevari queat intellectus, præcipue humanus, aut etiam angelicus, quum et ipse finitus sit, ut Deum non per creatam formam, sed per essentiam videat.

Adhuc, inter potentiam et objectum necesse est proportionem quamdam esse. Sed inter divinam essentiam et creatæ mentis intellectivam potestatem nulla est proportio, altero exsistente finito et altero infinito. Non ergo valebit, qualitercumque elevetur per lumen gloriæ, quod in se in essentia atque virtute finitum est, Deum per essentiam cognoscere. — At vero, infinitum, secundum quod tale, est incognitum. Divinum autem ens (secundum præinductiones primi libri) incircumscriptibile est et omnino infinitum : per essentiam ergo cognoscibile non est.

Amplius, quidquid recipitur exsistitque in alio, est in eo secundum modum, naturam ac capacitatem recipientis, et non recepti : quod superius multoties declaratum est. Quidquid ergo unitur et influitur creatæ menti tanquam species et ratio intellecti, oportet finitum esse. Sed habitum est, per nullam creatam essentiam, divinam substantiam videri posse sicuti est : neque ergo per lumen gloriæ aut aliud donum menti infusum ac supernaturale, poterit (ut videtur) Deus per essentiam videri a creata virtute.

Præterea, forma est principium agendi ei in quo est. Species autem intelligibilis, est formale et intraneum intellectivæ operationis principium : speciem namque intelligibilem necesse est inesse intellectui. Sed hoc modo uniri creato intellectui, velut intelligibilis species et forma, divinæ non videtur congruere essentiæ, propter ipsam suam in se subsistentem superexaltatamque puritatem, independentem quoque et incommiscibilem bonitatem : quod in libro Causarum et Elementatione theologica Procli profundissimi Platonici scribitur, et in ante habitis ostenditur.2 Si igitur aliter Dei clara visio possibilis non est deiformibus et deificatis mentibus, nisi divina eis essentia tanquam intelligibilis species copuletur, apparebit Deum per essentiam non esse agnoscibilem nisi sibi soli : quod præostensis et divinæ fidei repugnat.

Footnotes

  1. Rator. ↩

  2. lib. I, art. XII. ↩

Chapter 180 of 220